PL 158, col. 522

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

[(Psal. XXXIII, 13, 14, 15)] .
Et Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati
estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super
vos, et discite a me quia mitis: sum et humilis corde,
et invenietis requiem animabus vestris
[(Matth. XI,
28, 29)]
. Plura etiam alia et innumerabilia sunt,
quae videntur liberum arbitrium ad bene operandum
excitare; et quia monita contemnit, exprobrare:
quod auctoritas divina nequaquam faceret, si voluntatis
libertatem nullam in homine cognosceret. Sed
nec ullo modo esset, cur Deus bonis vel malis pro
meritis singulorum juste retribueret, si per liberum
arbitrium nullus bonum vel malum faceret. Quoniam
ergo in sacra Scriptura quaedam invenimus,
quae soli gratiae favere videntur; et quaedam, quae

solum liberum arbitrium statuere sine gratia putantur,
fuerunt quidam superbi, qui totam virtutum
efficaciam in sola libertate arbitrii consistere
sunt arbitrati: et sunt nostro tempore multi, qui
liberum arbitrium esse aliquid penitus desperant.
In hac itaque quaestione haec erit nostra intentio,
ut liberum arbitrium simul esse cum gratia, et
cum ea operari in multis monstremus: sicut illud
cum praescientia atque praedestinatione concordare
reperimus.
CAP. II [ al. XII].-- De libertate arbitrii, sine qua salutem nemo meretur; et de gratia, sine qua nullus salvatur homo, hic agitur.
Sciendum est quia sicut non de alio libero arbitrio
fit haec, ut supra dixi, quaestio nisi de illo
sine quo salutem nemo meretur, postquam intelligibilem

habet aetatem; ita non de alia gratia quam
de illa sine qua nullus salvatur homo. Omnis enim
creatura gratia existit, quia gratis facta est; et
multa bona dat Deus per gratiam in hac vita, sine
quibus homo salvari potest. In infantibus quidem,
qui baptizati moriuntur antequam suo possint
uti libero arbitrio, non apparet concordia quam
quaerimus; quoniam in illis gratia sola operatur salutem,
sine illorum libero arbitrio. Nam hoc quoque
gratia est quia datur aliis voluntas ut illis sua fide
subveniant. In habentibus itaque intelligibilem aetatem
monstrandum est quod investigamus; quia de
his solum versatur haec quaestio. Quicunque autem
ex his salvantur, per justitiam salvari dubium non

est. Justis enim promittitur vita aeterna; quia justi
in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces
eorum [(Sap. V, 16)]
. Quod autem justitia sit rectitudo
voluntatis, sacra saepe monstrat auctoritas.
Qua de re sufficit unum exemplum proponere:
cum enim dixisset David [(Psal. XCIII, 14, 15)] : Non
repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam
non derelinquet, quoadusque justitia convertatur in
judicium, ut doceret nos quid esset justitia, interrogando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.