PL 158, col. 523

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

ait: Et qui juxta illam? Ad quod ipse
sibi respondens ait: Omnes qui recto sunt corde,
hoc est, qui recta sunt voluntate. Quamvis enim
corde credamus et intelligamus, sicut corde volumus,
non tamen judicat Spiritus sanctus illum
rectum habere cor qui recte credit et intelligit, et
non recte vult; quia non utitur rectitudine fidei et
intellectus ad recte volendum, propter quod datum
est rationali creaturae recte credere et intelligere.
Nam neque rectum intellectum dicendus est habere,
qui secundum illum non recte vult; neque dicitur
facere fidem, nisi mortuam, qui secundum fidem
non recte vult operari; propter quod fides dicitur,
et datur. Recte igitur intelligimus David dixisse
rectos corde, rectos voluntate. Sed, ne quis existimet

auctoritate divina dici justum illum vel rectum,
qui nonnisi propter aliud tenet rectitudinem voluntatis,
dicimus justitiam rectitudinem esse voluntatis
propter se servatam: qui enim solum propter
aliud illam servat, non eam diligit; sed illud
propter quod illam servat; et ideo non est dicendus
justus, nec talis rectitudo nominanda est
justitia. Quando de praescientia et libero arbitrio
tractabamus [(Quaest. 1, cap. 6)] , exemplo quodam
monstravimus esse posse simul rectitudinem hanc,
quam voco justitiam, et liberum arbitrium: per quod
planum est intelligere in aliis multis similiter esse.
Si ergo possumus ostendere nullam creaturam hanc
adipisci posse rectitudinem nisi per gratiam, manifesta
erit inter gratiam et liberum arbitrium, ad

salvandum hominem, concordia quam quaerimus.
CAP. III [ al. XIII].-- Rectitudo, qua salutem consequimur, nonnisi per gratiam obtinetur.
Dubium utique non est quia voluntas non
vult recte, nisi quia recta est. Sicut namque non
est acutus visus quia videt acute, sed ideo videt
acute quia acutus est: ita voluntas non est recta
quia vult recte; sed recte vult quoniam est recta.
Cum autem vult hanc rectitudinem, procul dubio
recte vult; non ergo vult rectitudinem, nisi
quia recta est: idem autem 129 est voluntati rectam
esse, et rectitudinem habere. Palam igitur est
quia non vult rectitudinem, nisi quia rectitudinem
habet. Non nego voluntatem rectam velle rectitudinem
quam nondum habet, quando vult majorem

quam habeat; sed dico nullam eam posse velle
rectitudinem, si non habet rectitudinem qua illam
velit. Consideremus nunc utrum aliquis hanc rectitudinem
non habens, eam aliquo modo a se habere
possit. Utique a se illam habere nequit, nisi aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.