PL 158, col. 524

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

volendo aut non volendo. Volendo quidem nullus
valet eam per se adipisci; quia nequit eam velle,
nisi illam habeat. Quod autem aliquis non habens
rectitudinem voluntatis, illam valeat per se non
volendo assequi, mens nullius accipit. Nullo igitur
modo potest eam creatura habere a se. Sed neque
creatura valet eam habere ab alia creatura. Sicut
namque creatura nequit creaturam salvare; ita non
potest illi dare per quod debeat salvari. Sequitur
itaque quia nulla creatura rectitudinem habet,
quam dixi voluntatis, nisi per gratiam. Hanc autem
rectitudinem per liberum arbitrium servari posse,
sicut supra dixi, monstravimus. Deo igitur largiente,
invenimus gratiam ejus, ad salvandum hominem,
cum libero arbitrio concordare; ita ut gratia sola

possit hominem salvare, nihil ejus libero arbitrio
agente (sicut fit in infantibus), et in inintelligentibus
ipsa semper adjuvet liberum arbitrium naturale,
quod sine illa nihil valet ad salutem, dando
voluntati rectitudinem quam servet per liberum arbitrium.
Et quamvis non omnibus det, quoniam cui
vult miseretur et quem vult indurat [(Rom. IX, 18)]
;
nulli tamen dat pro aliquo praecedenti merito, quoniam quis prior Deo dedit, et retribuetur ei?
[(Rom.
XI, 85.)]
Si autem voluntas, per liberum servando
arbitrium quod accepit, meretur aut augmentum
acceptae justitiae, aut etiam potestatem pro bona
voluntate, aut praemium aliquod: haec omnia fructus
sunt primae gratiae, et gratia pro gratia; et ideo
totum imputandum est gratiae, quia neque volentis

est, quod vult, neque currentis est, quod currit; sed miserentis est Dei
[(Rom. II, 16)]
. Omnibus enim,
excepto solo Deo, dicitur: Quid habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris,
quasi non acceperis? [(I Cor. IV, 7.)]
CAP. IV [ al. XIV].-- Eadem rectitudo nonnisi per gratiam conservatur.
Quomodo quidem libertas voluntatis tenentis acceptam
rectitudinem, nulla necessitate ut illam
deserat, expugnetur, sed difficultate impugnetur,
nec eidem difficultati invita, sed volens cedat:
in tractatu de libertate arbitrii puto me ostendisse
[(cap. 5, 6, 7, 8, 9)] . Quibus autem modis, post
eamdem rectitudinem acceptam, liberum arbitrium
gratia adjuvet ut servet quod accepit: quamvis non

omnes valeam enumerare, multifariam enim hoc
facit; tamen non erit inutile aliquid inde dicere.
Nemo certe servat rectitudinem hanc acceptam,
nisi volendo; velle autem illam aliquis nequit, nisi
habendo: habere vero illam nullatenus valet, nisi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.