PL 158, col. 525
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
per gratiam. Sicut ergo illam nullus accipit, nisi
gratia praeveniente; ita nullus eam servat, nisi
eadem gratia subsequente. Nempe, quamvis illa
servetur per liberum arbitrium, non tamen est
tantum imputandum libero arbitrio, quantum gratiae,
cum haec rectitudo servatur; quoniam illam liberum
arbitrium nonnisi per gratiam praevenientem et
subsequentem habet et servat. Sic autem gratia
subsequitur donum suum, ut nunquam sive parvum
sive magnum sit, illud dare deficiat, nisi liberum
arbitrium volendo aliud, rectitudinem quam
accepit, deserat. Nunquam enim separatur haec
rectitudo a voluntate, nisi quando aliud vult, quod
huic rectitudini non concordat; sicut, cum quis
accipit rectitudinem volendi sobrietatem, et rejicit
eam volendo immoderatam bibendi voluptatem.
Quod cum facit sua voluntate, et ideo sua culpa
perdit gratiam quam accepit. Adjuvat etiam gratia
liberum arbitrium, quando ut deserat rectitudinem
acceptam impugnatur, mitigando aut penitus removendo
vim tentationis impugnantis, aut augendo
affectum ejusdem rectitudinis. Denique, cum omnia
subjaceant dispositioni Dei, quidquid contingit homini,
quod adjuvet liberum arbitrium ad accipiendum
aut ad servandum hanc, de qua loquor, rectitudinem,
totum gratiae imputandum est. Dixi
omnem justitiam esse rectitudinem voluntatis propter
se servatam. Unde sequitur omnem habentem
hanc rectitudinem habere justitiam, et esse justum;
quoniam omnis habens justitiam justus est. Non
tamen sentio justis omnibus promissam esse vitam
perpetuam, sed illis tantum qui sunt justi sine omni
injustitia. Illi enim proprie et absolute dicuntur
justi et recti corde. Est enim aliquis secundum aliquid
justus, et secundum aliquid injustus, ut qui
castus est et invidus. Talibus non promittitur
beatitudo justorum; quoniam, sicut vera beatitudo
est sine omni indigentia, ita nulli datur nisi justo
sine omni injustitia. Nam, quoniam beatitudo quae
justis promittitur, erit similitudo angelorum Dei:
sicut in angelis bonis nulla est injustitia, ita nullus
illis sociabatur cum aliqua injustitia. Quomodo autem
fiat homo sine omni injustitia, non est hujus
nostri propositi ostendere. Scimus tamen hoc per
sancta studia Christiano, et per gratiam Dei
esse possibile.
CAP. V [ al. XV].-- Elucidantur Scripturae, quae soli gratiae, et quae soli libertati salutem tribuere videntur.
Si bene considerentur quae dicta sunt, aperte cognoscitur
quia cum aliquid dicit sacra Scriptura
pro gratia, non amovet omnino liberum arbitrium;
neque cum loquitur pro libero arbitrio, excludit