PL 158, col. 526
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
gratiam: quasi sola gratia, aut liberum arbitrium
solum sufficiat ad salvandum hominem, sicut videtur
illis qui hanc faciunt quaestionem. Ita quippe intelligenda
sunt dicta divina; ut, hoc excepto quod
dixi de infantibus, nec sola gratia, nec solum liberum
arbitrium salutem hominis operetur. Quippe
cum dicit Dominus: Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV, 5)]
,
non ait: Nihil valet vobis vestrum
liberum arbitrium; sed nihil potest sine mea
gratia. Et cum legitur: Neque volentis, neque currentis,
sed miserentis est Dei [(Rom. II, 16)]
: non negatur
in volente, et in currente aliquid prodesse
liberum arbitrium; sed significatur non esse imputandum
libero arbitrio quod vult et quod currit,
sed gratiae. Nam cum ait: Neque volentis, neque
currentis est, subaudiendum est, quod vult et quod
currit: velut cum aliquis nudo, cui nihil debet, et
qui nullum a se potest indumentum habere, dat
vestem; non tamen, quamvis ipse habeat potestatem
utendi et non utendi accepta veste, si ea
utitur, imputandum est induto quia indutus est, sed
danti vestem. Quapropter ita dici potest: Non est
induti quod est indutus, sed miserentis; id est vestem
dantis. Multo vero magis hoc diceretur, si ille qui
dedit vestem, dedisset etiam potestatem servandi
eam et utendi: sicut Deus homini, cum dat rectitudinem
saepefatam, dat etiam potestatem servandi
et utendi; quia dedit prius liberum arbitrium
ad servandum illam et utendum. Si vero nudo cui
nihil deberetur, non daretur vestis; aut si ipse
acceptam projiceret, nulli nisi ipsi imputaretur ejus
nuditas. Ita, cum Deus alicui concepto et nato in
peccato, cui nihil nisi poenam debet, dat velle et
currere; non est volentis, neque currentis, sed miserentis
est Dei: et qui eamdem gratiam non accipit
aut acceptam rejicit, ejus est, non Dei, quod in
sua duritia et iniquitate permanet. Idem intellectus
habendus est in aliis, in quibus Scriptura loquitur
pro gratia, 130 ut scilicet liberum non excludatur
arbitrium. Similiter quando ita loquuntur divina
dicta, ut libero arbitrio soli videantur salutem hominis
attribuere, nullo intellectu gratia separanda
est. Sicut ergo, quamvis naturalis usus non procreet
prolem sine patre, nec nisi per matrem, non tamen
removet ullus intellectus aut patrem, aut matrem
a generatione prolis; ita gratia et liberum arbitrium
non discordant, sed conveniunt ad justificandum et
salvandum hominem.
CAP. VI [ al. XVI].-- Quomodo non sit supervacaneum homines ad fidem, et ad ea quae fides exigit, invitare.
In his tamen, in quibus videtur Scriptura liberum
arbitrium ad recte volendum et operandum invitare,