PL 158, col. 53

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Hoc ergo mente concepto, totam intentionem suam
ad placendum Deo dirigere coepit, et spernendo
mundum cum oblectaminibus [ al., oblectationibus]
suis, revera cupit fieri monachus.
6.
Quid plura? Cogitat ubi melius proficere queat,
quod facere desiderat, et ita secum tractat. Ecce,
inquit, monachus fiam. Sed ubi? Si Cluniaci vel
Becci, totum tempus quod in discendis litteris
posui, perdidi. Nam et Cluniaci districtio ordinis, et
Becci supereminens prudentia Lanfranci, qui illic
monachus est, me [ al., mihi] aut nulli prodesse, aut
nihil valere comprobabit. Itaque in tali loco perficiam
quod dispono, in quo et scire meum possim
ostendere, et multis prodesse. Haec ut ludens [ al.,
lubens] ipsemet referre solebat, secum meditabatur,

addebatque: Necdum eram edomitus, necdum in
me vigebat mundi contemptus. Unde quod ego ut
putabam, fretus aliorum charitate dicebam, quam
damnosum esset non advertebam. Postmodum autem
in se reversus. Quid, inquit? essene, monachum
[ al., monachus] hoc est, velle scilicet aliis praeponi,
prae aliis honorari, ante alios magnificari? Non. Illic
ergo deposita contumacia monachus deveni, ubi
sicut aequum est, cunctis propter Deum postponaris,
cunctis abjectior habearis, prae cunctis parvipendaris,
et ubi hoc esse poterit? Equidem Becci. Ibi
siquidem nullius ponderis ero, quandoquidem ille
ibi est, qui praeeminentis scientiae [ al., sapientiae]
luce conspicuus cunctis sufficiens, cunctis honorabilis
et acceptus. Illic ergo requies mea, illic solus

Deus intentio mea, illic solus amor ejus erit contemplatio
mea, illic beata et assidua memoria ejus
felix solamen et satietas mea. Haec cogitabat, haec
desiderabat, haec sibi provenire sperabat.
7.
Raptabatur quoque mens ejus per id temporis
in alias sectandae semitas vitae, sed vis desiderii
ejus in hanc quammaxime declinaverat. Sciens itaque
scriptum esse: Omnia fac cum consilio, et post
factum non poenitebis [(Eccli. XXXII, 24)]
, nolebat se
alicui uni vitae earum quas mente volebat inconsulte
credere, ne in aliquo videretur Scripturae praeceptis
non obedire. Amicos insuper multos habens, sed cui
se totum in istis committeret consiliarium unum, de
mille videlicet praefatum Lanfrancum eligens, venit

ad eum, indicans voluntatem suam ad tria pendere,
sed per consilium ejus ad unum quod potissimum
judicaret, duobus relictis, se velle tenere. Quae tria
sic ei exposuit. Aut enim, inquit, monachus fieri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.