PL 158, col. 54

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

volo, aut eremi cultor esse desidero, aut ex proprio
patrimonio vivens, quibuslibet indigentibus propter
Deum pro meo posse exinde ministrare, si consulitis,
cupio. Jam enim pater ejus obierat, et tota haereditas
ad illum respiciebat. In his, inquam, tribus voluntatem
meam, domine Lanfrance, fluctuare sciatis,
sed precor ut me in horum potissimo stabilitatis.
Differt Lanfrancus sententiam ferre, suadetque negotium
ad venerabilis Maurilii [ al., Maurici]
Rothomagensis episcopi [ al., archiepiscopi] audientiam
magis referre. Acquiescit Anselmus consilio,
et comitatus Lanfranco pontificem petit. Tanta autem
vis devotionis pectus Anselmi tunc possidebat,
tantumque veri consilii Lanfranco inesse credebat,
ut cum Rothomagum petentes, per magnam quae

super Beccum est silvam pergerent, si Lanfrancus
ei diceret, in hac silva mane, et ne dum vixeris
hinc exeas cave, procul dubio ut fatebatur imperata
servaret. Pervenientes ergo ad episcopum adventus
sui causas ei exponunt, quid inde sentiat quaerunt.
Nec mora, monachicus ordo prae caeteris laudatur,
ejusque propositum omnibus aliis antefertur.
CAPUT II.
Vita monastica, prioratus administratus. Adolescens
in vita et in morte adjutus.
8.
Anselmus haec audiens et approbans, omissis
aliis, saeculo relicto, Becci monachus factus est,
anno aetatis suae vicesimo septimo. Regebat eo
tempore coenobium ipsum dominus abbas Herluinus
nomine, vir grandaevus, et magna probitate conspicuus,

qui primus ipsius loci abbas monasterium
ipsum a fundamentis de suo patrimonio fecerat.
Saepe dictus autem Lanfrancus gradum prioris obtinebat.
Anselmus vero novus monachus factus, studiose
vitam aliorum religiosius viventium aemulabatur.
Imo ipse sic religioni per omnia serviebat, ut
quisquis religiose in tota ipsa congregatione vivere
volebat, in ejus vita satis inveniret quod imitaretur,
et ita per triennium de die in diem semper in melius
proficiens, magnus et honorandus habebatur.
9.
Venerabili autem Lanfranco in Cadomensis
coenobii regimen assumpto, ipse prioris
officio functus est, sicque Deo serviendi ampliore
libertate potitus, totum se, totum tempus suum in
illius obsequia expendere, saeculum et cuncta negotia

ejus [ al., omit. ejus] ab intentione sua, funditus
coepit amovere. Factumque est ut soli Deo, coelestibusque
disciplinis jugiter occupatus, intantum speculationis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.