PL 158, col. 55

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

divinae culinen ascenderit, ut obscurissimas,
et ante tempus suum insolutas [ al., insolitas]
de divinitate Dei et nostra fide quaestiones, Deo reserante
perspiceret, ac perspectas enodaret, apertisque
rationibus quae dicebat rata et catholica esse
probaret. Divinis namque Scripturis tantam fidem
adhibebat ut indissolubili firmitate cordis crederet
nihil in eis esse, quod solidae veritatis tramitem ullo
modo exiret. Quapropter summo studio animum ad
hoc intenderat, quatenus juxta fidem suam mentis
ratione mereretur percipere, quae in ipsis sensit
multa caligine tecta latere. Contigit ergo quadam
nocte ut ipse in hujusmodi mente detentus, ante
nocturnas vigilias vigilans in lecto jaceret, et meditando
secum rimari conaretur quonam modo prophetae

praeterita simul et futura, quasi praesentia,
olim agnoverint, et indubitanter ea dicto vel scripto
protulerint. Et ecce cum in his totus esset, et ea
intelligere magnopere desideraret, defixis oculorum
suorum radiis, vidit per medias maceries oratorii ac
dormitorii monachos, quorum hoc officium erat, pro
apparatu matutinarum altare et alia loca ecclesiae
cicumeuntes, luminaria accendentes, et ad ultimum
unum eorum sumpta in manibus chorda pro excitandis
fratribus scillam pulsantem, ad cujus
sonitum conventu fratrum de lectis surgente, miratus
est de re quae acciderat. Concepit ergo apud se
Deo levissimum esse, prophetis in spiritu ventura
monstrare, cum sibi concesserit quae fiebant per tot
obstacula corporeis oculis posse videre.

10.
Hinc perspicaciori interius sapientiae luce perfusus,
mores omnis sexus et aetatis ita discretionis
ratione monstrante penetravit, ut eum palam inde
tractantem, adverteres cuique sui cordis arcana revelare.
Origines insuper et ipsa, ut ita dicam, semina
atque radices, nec non processus omnium virtutum
ac vitiorum detegebat, et quemadmodum vel
hae [ al., haec] adipisci, vel haec devitari aut devinci
possent luce clarius edocebat. Tantam autem omnis
boni consilii vim in eo elucere cerneres, ut pectori
ejus spiritum consilii praesidere non ambigeres.
Quam promptus vero atque assiduus in sanctis exhortationibus
fuerit, supervacuum est dicere, cum
illum semper in ipsis infatigabilem omnes ferme audientes
constet fatigasse; quodque dicitur de sancto

Martino, ejus ori nunquam defuit Christus, sive
justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet, incunctanter
confirmemus sine mendacio posse dici
de illo. In his leve est lectorem advertere, eum de
mensa Domini, non sine quodam praesagio, per visum
jam olim nitido refectum pane fuisse.
11.
De corporalibus ejus exercitiis, jejuniis dico,
orationibus atque vigiliis, melius aestimo silere quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.