PL 158, col. 546
De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum
erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed
cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem
mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod
erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum,
occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud
occidit [(Rom. VII, 7, et seqq.)]
. Sic littera sine adjuvante
gratia occidit, Spiritus autem vivificat; sicut ait
idem Apostolus ad Titum: Cum autem benignitas et
humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex
operibus justitiae, quae fecimus nos; sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus sancti, quem
effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem
nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus
secundum spem vitae aeternae [(Tit. III, 4 et seqq.)]
. Ideo
cum dixisset: Sufficientia nostra ex Deo est, qui
et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non
littera, sed spiritu [(II Cor. III, 5)]
, ait: littera enim
occidit: spiritus autem vivificat [(Ibid.)]
. Ac si dicat:
Fecit nos Deus ministros Novi Testamenti, quod non
est in littera occidente, sicut Vetus; sed in spiritu
vivificante. Ad utrumque vero, ad occisionem scilicet
litterae et vivificationem spiritus, pertinet
quod subjunxit: Quod si ministratio mortis, litteris
deformata in lapidibus, fuit in gloria; ita ut non possent
intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam
vultus ejus, quae evacuatur: quomodo non magis
ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio
damnationis gloria est, multo magis abundat
ministerium justitiae in gloria. Nam nec glorificatum
est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo
magis quod manet, in gloria est. Habentes igitur talem
spem, multa fiducia utimur: et non sicut Moyses
ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent
filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur; sed
obtusi sunt sensus eorum: usque in hodiernum enim
diem idipsum 137 velamen in lectione Veteris Testamenti
manet non revelatum; quoniam in Christo
evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur
Moyses, velamen est positum super cor eorum.
Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur
velamen. Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus
Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata
facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem
transformamur a claritate in claritatem, tanquam
a Domini spiritu. Ideo habentes administrationem,
juxta quam misericordiam consecuti sumus, non