PL 158, col. 547
De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · Epistola (Valerannus), J. P. Migne
deficimus [(II Cor. III, 7-18, IV, 1)]
De occisione litterae,
et vivificatione spiritus, superfluum mihi videtur
super haec aliquid addere. Satis igitur patet
quia nec Graecis prodest, nec nobis obest, quod de
occidente littera objiciunt.
CAPUT VI. Quomodo propheta jubeat sacrificari de fermentato laudem.
Quod autem assumunt de propheta: Venite in
Galgala, et impie agite: et sacrificate de fermentato
laudem [(Amos IV, 5)]
; intelligendum est esse dictum
aut approbando tale sacrificium, aut reprobando.
Sed si hoc praecipit propheta, ut secundum eos loquar,
illos occidit littera, qui litteram servando, de
fermentato sacrificant. At si hoc exprobrando dictum
est, qua fronte sacrificant quod propheta in
sacrificium exsecratur: aut qua ratione hoc in auctoritatem
sibi assumunt? Quod autem hoc propheta
non jubendo, sed reprehendendo dixerit, dubium
non est; cum hoc impiae actioni associaverit.
Dixerat enim: Venite ad Bethel, et impie agite. Et
paulo post, continuata increpatione ait: Et sacrificate
de fermentato laudem. Aut ergo tanta ratione
partem suam fermentarii defendant, quanta
suam roborant azymitae: aut rejiciant suum fermentum,
et fiant azymitae: aut si nec illud valent, nec
istud volunt, saltem non reprehendunt azymitas.
Serenissimo D. ANSELMO sanctae Cantuariensis Ecclesiae
reverendissimo archiepiscopo, WALERANNUS
Dei gratia Nwemburgensis episcopus, servile obsequium,
instantiam orationum, ac semetipsum omnino
in omnibus deditissimum.
Cum Minerva de litterarum professione aliquid
praesumere ineptissimum est, ac inter edocumatos