PL 158, col. 548

De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · Epistola (Valerannus), J. P. Migne

CAPUT VII. Connubia Latinorum de eadem cognatione in certis gradibus dissitis, male a Graecis reprobata.
In tertia quaestione, sicut intelligo, mandatis quia
Graeci detestantur nostra connubia, ubi cognati cognatis
de alia cognatione copulantur. Quod cur faciant,
nullam video auctoritatem aut rationem. Nam
si hoc in suis prohibent fieri connubiis, aut non extendunt
cognationes usque ad septimam generationem,
sicut nos; aut impossibile videtur servari,
quod praecipiunt. Sunt enim saepe in una cognatione
plusquam centum viri et mulieres egentes conjugio.
Totidem igitur cognationes invenire necesse est, de
quibus singulis singuli eligantur viri et mulieres,
quibus illi de una cognatione singuli singulis copulentur.

Aut itaque detestabilia sunt indubitanter
eorum connubia, si intra septem generationes sunt;
nec debent reprehendere nostra, quando cognati
conjunguntur cognatis de alia cognatione, quod nulla
prohibet auctoritas vel ratio; aut impossibile est,
ut dixi, servare quod praecipiunt; ut scilicet,
tot cognationes exquirantur ad unius cognationis
connubia, quot sunt in illa viri et mulieres petentes
conjugia. Quod autem sine omni auctoritate et ratione
fit contra rationem, absque dubio rationabiliter
repudiandum judicatur.

litterarum sectatores ratiocinandi probabilitate fidem
facere, non nostram attigit facultatem. Sed cum
Propheta suspirando: Revela oculos meos, et considerabo
mirabilia de lege tua [(Psal. CXVIII, 18)]
, cum
summa devotione oculos levo ad montem celsitudinis
vestrae, ut inde veniat auxilium mihi; auxilium
vestrum, auxilium a Domino, qui fecit coelum et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.