PL 158, col. 565
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
Omne rationale dicitur in eo quod quale; at nullus
homo dicitur in eo quod quale; nullus ergo homo rationalis.
Hoc autem nulla probatio verum efficere
valet, ut rationale praedicetur de nullo homine. Similiter
ille syllogismus, quem modo protulisti, non
necessario concludit grammaticum non praedicari de
homine; hoc enim significant ejus propositiones, si
secundum veritatem eas intelligimus, tanquam si
diceretur ita: Omnis grammaticus dicitur grammaticus
in eo quod quale; nullus homo dicitur homo in
eo quod quale. Ex his autem duabus propositionibus
nequaquam consequitur, nullus grammaticus praedicatur
de homine: quoniam non est idem terminus
qui affirmatur de grammatico et negatur de homine.
Esset vero in illis communis terminus, et necessariam
conclusionem ingererent; si aut manente
propositione, sicut posita est, sic vera fieret
assumptio. Nullus homo dicitur grammaticus in
eo quod quale; aut manente assumptione, sic vere
proponeretur: omnis grammaticus dicitur homo
in eo quod quale. Nam ex utraque hac complexione
nasceretur quia de nullo homine grammaticus praedicaretur:
si quis vero id quod dicitur, homo non
est grammaticus, ita velit intelligere ac si diceretur, homo non est idem quod grammaticus;
ut si dicam,
fulgor est splendor, aut fulgor non est splendor, id
est fulgor est idipsum, aut non est idipsum quod
splendor; si quis, inquam, sic intelligat hoc quod
dicitur, homo non est grammaticus. Secundum hunc
sensum consequitur ex illis propositionibus si
earum vis consideretur bene, quia nullus homo est
grammaticus: nam ad hoc probandum quia essentia
hominis non est essentia grammatici, habet earum
significatio communem terminum.
145
CAPUT VII. Iterum discutitur prius argumentum cap. 2 propositum.
MAG. Bene intellexisti quid dixi, sed forte non
bene considerasti. DISC.. Quomodo bene intellexi
et non bene consideravi? MAG. Dic mihi si quis sic
proponeret: Nullus homo potest intelligi sine rationalitate:
omnis autem lapis potest intelligi sine rationalitate:
quid consequeretur? DISC. Quid nisi nullus igitur lapis homo?
MAG. Quomodo hoc intelligis?
an quia nullo modo lapis est homo; an quia
non est lapis idem quod homo? DISC. Quia nullo