PL 158, col. 566
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
modo lapis est homo. MAG. Dic ergo quid differt
iste syllogismus ab illo tuo syllogismo, in quo dicis
grammaticum non posse intelligi sine grammatica,
hominem vero posse; et ideo grammaticum hominem
non esse? DISC. Quantum quidem ad vim
argumentationis, nihil video hunc ab illo differre:
sicut enim ibi intelligendum est quia grammaticus
non potest intelligi grammaticus sine grammatica,
et homo potest intelligi homo sine grammatica.
[Ita hic est intelligendum quia homo non
potest intelligi homo sine rationalitate, et lapis potest
intelligi lapis sine rationalitate;] et idcirco,
cum hujus syllogismi rata sit conclusio, quia
nullo modo lapis est homo; videris mihi syllogismi
mei, qui omnino similis est isti, conclusionem callidis
tuis expositionibus obruisse. Unde jam intelligo
quid dixeris quia bene intellexi, sed non bene
consideravi: bene enim intellexi quid loquendo mihi
significares; sed idipsum quod significabas, non
bene consideravi, quia quomodo me deciperet ignoravi.
MAG. Imo in hoc non bene considerasti,
quia quomodo te non deciperet ignorasti. DISC.
Quomodo? MAG. Quippe si iste syllogismus, quem
modo proposui, sic exponatur, quemadmodum exposui
tuum, ut dicatur: Nullus homo potest intelligi
homo sine rationalitate; omnis autem lapis potest
intelligi lapis sine rationalitate, non habebit aliam
vim concludendi, quam dixi tuum habere. Sed
quoniam iste quodam alio modo potest intelligi,
quo ille tuus non potest, habet hanc conclusionem
ut nullo modo lapis possit esse homo: cum enim dico
quia nullus homo intelligi valet sine rationalitate, et
omnis lapis potest intelligi sine rationalitate; sic potest,
imo debet accipi, ac si dicatur: Nullus homo
potest aliquo modo intelligi sine rationalitate; omnis
vero lapis quolibet modo potest intelligi sine rationalitate:
unde conficitur: Nullus igitur lapis aliquo
modo est homo. In tuis vero propositionibus veritas
nequaquam similem admittit subauditionem:
non enim potest dici quia nullus grammaticus
intelligi valet aliquo modo sine grammatica, aut
omnis homo valet quolibet modo intelligi sine grammatica:
nam omnis homo qui grammaticus est,
potest intelligi homo sine grammatica, et nullus
homo potest intelligi grammaticus sine grammatica.
Quapropter non possunt conficere grammaticum
nequaquam esse hominem.