PL 158, col. 567

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT VIII. Examen argumenti cap. 5 propositi.
DISC. Non habeo quid contra hanc sententiam
tuam dicam. Sed quoniam latenter monuisti me ut
non sim contentus intelligere quid dicas; sed idipsum
quod dicis, considerem: videtur mihi consideranda
tua conclusio, quam ex meo syllogismo
confici ostendisti; quia esse grammatici non est esse
hominis. Si enim hoc est, qui habet essentiam grammatici,
non ideo necessario habet essentiam hominis;
sed si homo sequatur grammaticum, essentia
hominis sequitur essentiam grammatici: sed haec
non sequitur hanc, quare nec ille illum. Non est
igitur omnis grammaticus homo: at, cum omnibus
grammaticis una sit ratio, cur sint homines, profecto

aut omnis grammaticus est homo, aut nullus.
Sed constat quia non omnis; nullus igitur. Videtur
itaque quia syllogismo meo conclusionem, quam
acute abstulisti, auferendo acutius dedisti. MAG. Et
si latenter te monui considerare quod audis, non
tamen, ut apparet, inutiliter: nam etsi sophistice
probes nullum grammaticum hominem, per hoc
quod esse grammatici non est esse hominis;
utile tamen tibi erit, cum ipsum sophisma quod te
sub pallio verae rationis fallit in sua fallacia, ita nudum
conspicies. DISC. Ostende ergo quod me fallat; et
ubi me fallat haec, quam modo feci de grammatico,
probatio. MAG. Redeamus iterum ad animal et hominem,
in quibus ita quasi palpamus veritatem,
ut nullum sophisma nobis persuadeat, licet cogat,

credere falsitatem. Dic ergo utrum esse uniuscujusque
rei in diffinitione consistat. DISC. Ita est. MAG.
Diffinitio hominis est diffinitio animalis? DISC. Minime:
si enim animal rationale mortale (quae est diffinitio
hominis) esset diffinitio animalis, cuicunque conveniret
animal, conveniret rationale mortale; quod falsum
est. MAG. Non est igitur esse hominis esse
animalis. DISC. Ita consequitur. MAG. Potes igitur ex
hoc probare quia nullus homo animal est, eadem
ratione, qua probasti modo nullum grammaticum
esse hominem. Quapropter si vides apertam esse
falsitatem quod haec tua ratiocinatio hic concludit,
ne credas certam esse veritatem, quod ibi
ludit. DISC. Jam ostendisti quia me fallit, ostende
etiam ubi. MAG. Non tenes quod paulo ante dixi, te

concedente, quia esse grammatici non est esse hominis,
idem est ac si diceretur: Diffinitio grammatici
non est diffinitio hominis, id est, non est idem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.