PL 158, col. 62

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

declinabat, et principem de hospitando Anselmo
nulla cura detinebat. Quod ubi Anselmo
innotuit, nihil super re [ al., se] cuiquam locutus,
accepta licentia loco decessit. Eunti autem, et quo
diverteret incertum habenti (Beccus enim longe aberat)
occurrit unus de monachis Becci, volens illuc
ire, quo eum sciebat principis colloquio detineri.
Interrogat ergo eum Anselmus quo tendat, ac deinde
quid consilii de suo hospitio ferat. Respondit: Et
quidem, Pater, hospitium qualecunque non longe
habemus, sed quid vobis et fratribus praeter panem
et caseum apponetur, nihil habemus. At ille subridens:
Bone vir, ait, ne timeas, imo citus [ al.,
citius] procede, et misso reti in vicinum amnem,
statim invenies piscem qui sufficiet omnibus nobis.

Ille accepto mandato praevolat, accitoque piscatori,
quid Anselmus jusserit, intimat, ac ut velocius rete
in fluvium jactet, jubet, hortatur et obsecrat. Admiratus
ille, parere petenti moratur, ridendum potius
quam attentandum quod dicebat fore, praenuntians.
Tandem tamen a fratre coactus, contra spem
rete jecit, et illico tructam insolitae magnitudinis
cum alio quodam pisciculo cepit. Tertius piscator
ad factum et obstupefactus, asseruit se jam per viginti
annos recessus aquae illius rimasse, et nunquam
hujusmodi tructam in ea reperire potuisse.
Parata igitur et viro apposita, juxta verbum ejus
sibi et suis copiose suffecit et superabundavit.
24.
Alia vice, vir quidam Walterus nomine, cognomine
Tirellus, eumdem hominem per terram suam

transeuntem detinuit, nolens eum a se impransum
dimittere. Verum cum ipse de penuria piscium conquereretur,
et quod tanto viro ac monachis ejus, nisi
vilia quaedam non haberet quae apponerentur, alludens
dixit ei Anselmus: Sturio unus en tibi defertur,
et animus tuus de deliciarum inopia queritur?
Ridet ille, fidem his quae audiebat praebere nullatenus
valens. E vestigio autem verborum Anselmi
duo ex hominibus viri attulerunt sturionem unum
praegrandem: quem in ripa fluminis Altijae dixerunt
a pastoribus suis inventum, sibique transmissum.
Si spiritum prophetiae in his viro adfuisse
quis dubitat, gestae rei veritas quid sit, tenendum
declarat.

25.
His temporibus scripsit tractatus tres,
scilicet De veritate, De libertate arbitrii, et De casu
diaboli; in quibus satis patet ubi animum fixerit,
quamvis ab eis quae aliorum cura expetebat talium
rerum consideratione nullo se modo subtraxerit.
Scripsit et quartum quem intitulavit De grammatico.
In quo cum discipulo quem secum disputantem introducit,
disputans [ al., disputat] cum multas quaestiones
dialecticas proponit et solvit, tum qualitates
et qualia, quomodo sint discrete accipienda exponit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.