PL 158, col. 63

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

et instruit. Fecit quoque libellum unum quem Monologium
appellavit. Solus enim in eo et secum
loquitur, ac tacita omni auctoritate divinae Scripturae
quid Deus sit sola [ al., omit.] ratione quaerit
et invenit; et quod vera fides de Deo sentit,
invincibili ratione sic nec aliter esse probat et
astruit.
26.
Post haec incidit sibi in mentem investigare
utrum uno solo et brevi argumento probari posset
id quod de Deo creditur et praedicatur: videlicet
quod sit aeternus, incommutabilis, omnipotens, ubique
totus, incomprehensibilis, justus, pius, misericors,
verax, veritas, bonitas, justitia, et nonnulla
alia, et quomodo haec omnia in ipso unum sint [(Joan.
XVII, 21)] . Quae res, sicut ipse referebat, magnam

sibi peperit difficultatem. Nam haec cogitatio partim
illi cibum, potum et somnum tollebat, partim et
quod magis eum gravabat, intentionem ejus qua
matutinis et alii servitio Dei intendere debebat,
perturbabat. Quod ipse animadvertens, nec adhuc
quod quaerebat ad plenum capere valens, ratus est
hujusmodi cogitationem, diaboli esse tentationem,
nisusque est eam procul repellero a sua intentione.
Verum quanto plus in hoc desudabat, tanto illum
cogitatio ipsa magis ac magis infestabat. Et ecce
quadam nocte inter nocturnas vigilias, Dei gratia
illuxit in corde ejus, et res patuit intellectui, immensoque
gaudio et jubilatione replevit omnia intima
ejus. Reputans ergo apud se hoc ipsum, et aliis
si sciretur posse placere, livore carens, rem illico

scripsit in tabulis, easque sollicitius custodiendas
uni ex monasterii fratribus tradidit. Post dies aliquot,
tabulas repetit a custode. Quaeruntur in loco
ubi repositae fuerant, nec inveniuntur. Requiruntur
a fratribus, ne forte aliquis eas acceperit, sed nequaquam.
Nec enim huc usque inventus est, qui recognoverit
se quidquam inde scivisse. Reparat Anselmus
aliud de eadem materia dictamen in aliis
tabulis, et illas eidem sub cautiori custodia tradit
custodiendas. Ille in secretiore parte lectuli sui tabulas
reponit, et sequenti die nil sinistri suspicatus,
easdem in pavimento sparsas, ante lectum reperit,
cera quae in ipsis erat hac illac frustatim dispersa.
Levantur tabulae, cera colligitur, et pariter Anselmo

repertantur; adunat ipse ceram, et, licet vix, scripturam
recuperat. Veritus autem ne qua incuria
penitus perditum eat, eam in nomine Domini pergameno
jubet tradi. Composuit ergo inde volumen
parvulum, sed sententiarum ac subtilissimae contemplationis
pondere magnum, quod Prostagion
nominavit. Alloquitur etenim in eo opere aut seipsum,
aut Deum. Quod opus, cum in manus cujusdam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.