PL 158, col. 65
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
nec ad aliquam fructus fertilitatem pervenit; sic infelix
monachus, si saepius de loco ad locum proprio appetitu
mutatur, aut in uno permanens frequenter ejus
odio concutitur, nusquam amoris stabilitus radicibus
ad omne utile exercitium languescit, et nulla bonorum
operum ubertate ditescit. Cumque se nequaquam ad
bonum, sed in malum proficere, si forte hoc recogitat,
perpendit; omrem suae miseriae causam non suis,
sed aliorum moribus injustus intendit; atque inde se
magis ad odium eorum, inter quos conversatur, infeliciter
accendit. Quapropter quicunque coenobitarum
forte propositum aggreditur, expedit ei ut in quocunque
monasterio professus fuerit, nisi tale fuerit ut ibi
malum facere invitus cogatur, tota mentis intentione
amoris radicibus ibi radicare studeat, atque aliorum
mores aut loci consuetudines, si contra divina praecepta
non sunt, etiamsi inutiles videantur, dijudicare
refugiat. Gaudeat se jam tandem invenisse ubi se non
invitum, sed voluntarium tota vita mansurum, omni
transmigrandi sollicitudine propulsa, deliberet: ut
quietus ad sola piae vitae exercitia exquirenda sedulo
vacet.
28.
Quod si sibi videtur majora quaedam ac utiliora
spirituali fervore appetere, quam illi praesentis monasterii
institutionibus liceat, aestimet aut se falli sive praeferendo
paria paribus, vel minora majoribus [al., minoribus],
sive praesumendo se posse quod non possit,
aut certe credat se non meruisse quod desiderat. Quod
si fallitur, agat gratias divinae misericordiae, qua ab
errore suo defenditur, ne sine emolumento, aut etiam
cum jactura locum vel vitae ordinem mutando, inconstantiae
levitatisque frustra crimen subeat, aut majora
suis viribus experiendo fatigatus, deterius in priora,
aut etiam in pejora prioribus deficiat. Si autem vere
meliora illis quae in promptu sunt nondum meritus optat,
patienter toleret divinum judicium, quod ulli [al., illi] aliquid injuste non denegat,
[Ms. haec om.] neque
murmurando aut obloquendo Deum offendat, sed
aequanimiter omnia sufferet, omnia ad meliora conetur
deducere ferendo ne per impatientiam judicem
justum exasperans mereatur quod non habet non accipere,
et quod accepit amittere; aut quia [al., quod]
non amat, inutiliter tenere. Seu vero misericordiam,
seu judicium erga se in illis quae non habet et optat,
persentiat; laetus ex his quae accepit, largitati supernae
gratias dignas persolvat. Et quia ad qualemcunque
portum de procellosis mundi turbinibus potuit pertingere,
caveat in portus tranquillitatem ventum levitatis
et impatientiae turbinem inducere: quatenus mens
constantia et mansuetudine tutantibus quieta, divini
timoris sollicitudini et amoris delectationi sit vacua.
Nam timor per sollicitudinem custodit, amor vero per
delectationem perficit. Scio quia haec majorem aut
scribendi aut colloquendi exigunt amplitudinem, ut
plenius intelligatur, quibus scilicet dolis antiquus serpens
ignarum monachum in hoc genere tentationis illaqueet,
et contra quibus rationibus prudens monachus
ejus [al., eas] callidas persuasiones dissolvat et
annihilet: sed quoniam jam brevitatem quam exigit