PL 158, col. 66

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

epistola excessi, et totum quod hinc dixi, aut dicendum
fuit, ad custodiendam mentis quietem pertinet,
hujus [al., omit.] rei brevis exhortatio epistolam nostram
terminet. Nec putes, charissime, haec me dicere
idcirco quod suspicer te aliqua mentis inquietudine
laborare. Sed quoniam dominus Ursio [al., Ur sus]
cogit me aliquam admonitionem tibi scribere,
nescio quid potius moneam, quam cavere hoc sub
specie rectae voluntatis, quod scio novitiis quibusdam
solere subrepere. Quapropter, amice mi et frater dilectissime,
consulit, monet, precatur te tuus dilectus
dilector totis cordis visceribus, ut totis viribus quieti
mentis studeas, sine qua nulli licet callidi hostis insidias
circumspicere vel semitas virtutum angustissimas
prospicere. Ad hanc vero monachus qui in

monasterio conversatur, pertingere nullatenus valet
sine constantia et mansuetudine, quae mansuetudo
indissolubilis comes est patientiae; et nisi monasterii
sui instituta, quae divinis non prohibentur
mandatis, etiamsi rationem eorum non perviderit,
ut religiosa studuerit observare. Vale, et omnipotens
Dominus perficiat gressus tuos in semitis suis, ut non
moveantur vestigia tua, ut in justitia appa eas in
conspectu Domini, et satieris cum apparuerit gloria
ejus.
CAPUT IV.
Oblatae divinitus visiones, consilium circa regimen
puerorum, amor vitae communis et discretio.

29.
Inter haec, cum jam et dictis et scriptis suis
mores sui in nullo discordarent, totam suae mentis
intentionem in contemptum mundi composuisset,
et his solis quae Dei erant totum studium suum infixisset,
contigit ut infirmitate correptus graviter
affligeretur. Sed ipse in Deo semper [ al. omit.] idem
existens, languore paulisper sedato, extra se per
mentis excessum raptus vidit fluvium unum rapidum
atque praecipitem, in quem confluebant omnium
fluxuum [ al., fluminum] purgaturae, et quarumcunque
rerum terrae lavaturae. Videbatur itaque aqua
ipsa nimis turbida et immunda, et omni spurcitiarum
sorde horrida. Rapiebat igitur in se quidquid
attingere poterat, et devolvebat tam viros quam
mulieres, divites et inopes simul. Quod cum Anselmus

vidisset, et tam obscenam revolutionem illorum
miseratus unde viverent, aut unde sitim suam
refocillarent qui sic ferebantur, inquireret; accepissetque
responsum, eos ea qua trahebantur aqua
vivere delectarique, indignantis voce inquit [ al.,
si inquit]: Quomodo? Tali ne aliquis coeno potatus
vel pro ipso hominum pudore se ferret? Ad hoc ille
qui comitabatur eum: Ne mireris, ait; torrens
mundi est quod vides, quo rapiuntur et involvuntur
homines mundi; et adjecit: Visne videre quid sit
verus [ al., vere] monachatus? Respondit: Volo.
Duxit ergo illum quasi in conseptum cujusdam magni
et ampli claustri, et dixit ei: Circumspice. Aspexit,
et ecce parietes claustri illius obducti erant argento

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.