PL 158, col. 718
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
cupiditatis mundanae? Et quid est lutum faecis,
nisi fetor carnalis voluptatis? Haec enim sunt duo
retinacula, quibus humanum genus ne ad beatum
supernae contemplationis tendat libertatem, flenda
contritione 206 praepeditur, cupiditas scilicet et
voluptas. Vere enim lacus miseriae est cupiditas
mundana, quae mentem quam suo dominio subjicit,
per innumera desideria, velut quibusdam vinculis,
in profundum vitiorum trahit, nec eam requiem
ullam habere permittit. Mens namque hominis cupiditatis
oppressa jugo, amore rerum visibilium extra
se spargitur, et per diversas animi passiones raptatur.
Devastant illam labor in acquirendo, anxietas in
multiplicando, gaudium in possidendo, timor amittendi,
dolor cum amiserit, nec in quantis periculis
sit omnino eam videre permittunt. Hic est lacus miseriae,
quem tantis malis mundana cupiditas non
desinit implere. De hoc lacu beatus David se gratulabatur
ereptum, cum gratias agens loqueretur, et
diceret: Eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis [(Psal. XXXIX, 3)]
.
Quid est lutum faecis? Delectatio
immundae voluptatis. Exclama ergo fortiter cum
beato David, et dic Creatori tuo: Eripe me de luto,
ut non infigar [(Psal. LXVIII, 15)]
. Terge cor tuum ab
omni inquinamento carnalis delectationis, cogitationes
immundas ab animo tuo exclude, si hujus luti
sordes cupis evadere. Sed cum poenitendo, confitendo,
flendo, et sanctas cogitationes cordi tuo sedule
ingerendo evaseris, inde ne recidas; sed totis
praecordiis ante Deum suspira, ejus clementiam deprecans
ut statuat supra petram pedes tuos, id est,
affectiones cordis tui Christi virtutibus solidet, ut
collocet se mens tua supra firmamentum justitiae,
constanter Christo adhaerens, de quo dicitur quod factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio [(I Cor. I, 30)]
.
Ora etiam ut dirigat gressus
tuos, ne reflectantur in vitia; sed in praeceptis
coelestibus inflexibili statu proficiant, et ad beatam
angelorum patriam tota intentione festinent. Sed tali
directione sublimatus, noli esse piger in laude Creatoris;
sed ejus clementiam supplica, ut immittat in
os tuum canticum novum, ut digna devotione carnem
Deo nostro decantes. Dignum est enim ut per
vitae novitatem Deo sociata canticum in ejus laudibus
resones novum, contemptis temporalibus, sola
aeterna desiderans; nec jam timore poenae, sed
amore justitiae, divinae legi obtemperans. Hoc est
enim canticum novum Deo cant re, veteris hominis
studia conterere, et novi hominis vias quas Filius
Dei mundo demonstravit, toto conatu cordis, solo
desiderio vitae permanentis incedere. Carmen quoque
decantat, qui gaudia illa patriae coelestis in memoria
purae mentis retentat, et ad eadem, conscientia
sanctae vitae suffultus et supernae gratiae dono
subnixus, satagit pervenire.
X.
Consideratio miseriarum hujus vitae.--Inter
haec autem miserias vitae praesentis perpende, et
cum quanta cautela in ea tibi vivendum sit pervigili
corde revolve. Considera te de illius esse consortio,