PL 158, col. 722

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

corona coelestis circumdabit, et patientium gloria
inenarrabili splendore fulgebit. Ibi charitas milites
suos angelorum societate ditabit, et cordis puritas
amatores suos Conditoris felicissima visione beatificabit.
Tunc ostendet se Deus omnibus dilectoribus
suis, et aeterna securitate in perpetuum sublimabit.
Tunc vere ab electis omnibus cantabitur: Beati qui
habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum
laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 3)]
. Cujus laudis participes
nos facere dignetur, qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
MEDITATIO II. De terrore judicii, ad excitandum in se timorem.
Terret me vita mea, quia diligenter discussa,

apparet mihi tota aut peccatum, aut sterilitas
fere tota vita mea, et si quid fructus in ea
videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum,
aut aliquo modo corruptum, ut possit aut non placere,
aut displicere Deo. Ergo, o peccator, vita tua
jam non fere tota, sed certe tota aut in peccato
est, et damnabilis; aut infructuosa, et contemptibilis.
Sed quid separo infructuosam a damnabili?
Utique, si est infructuosa, est et damnabilis. Constat
enim et verum est quod Veritas dixit: Omnis
arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in
ignem mittetur [(Matth. III, 10)]
. Denique, si quid ago
utile, prorsus nullatenus illud compenso alimentis
corporis, quibus abutor. Sed quis pascit pecus, quod
nec tantum prodest, quantum consumit? et tamen

tu benignius Deus, tu nutris, et exspectas tuum
inutilem vermem, et fetentem peccatorem.
Quam tolerabilius canis putris fetet hominibus,
quam anima peccatrix Deo; quam infelicius ista
Deo, quam ille hominibus! Heu non hominem, sed
opprobrium hominum, vilius pecore, pejus cadavere.
Taedet animam meam vitae meae; vivere erubesco,
mori pertimesco. Quid ergo restat tibi, o
peccator, nisi ut in tota vita tua plores totam vitam
tuam, ut ipsa tota se ploret totam?
Sed est in hoc quoque anima mea miserabiliter
mirabilis et mirabiliter miserabilis, quia non tantum
dolet quantum se noscit; sed sic secura torpet,
velut quid patiatur ignoret. O anima sterilis, quid
agis? quid torpes, anima peccatrix? Dies judicii

venit, juxta est dies Domini magnus, juxta et velox
nimis, dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae,
dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum
et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.