PL 158, col. 723
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
clangoris. O vox diei Domini amara! Quid dormitas,
anima tepida et digna evomi? quid dormitas? qui
non expergiscitur, qui non tremit ad tantum tonitruum,
non dormit, sed mortuus est. Arbor infructuosa,
ubi sunt 208 fructus tui? arbor digna securi
et igne, digna succidi et succendi, qui sunt
fructus tui? Utique spinae pungentes et amara peccata;
quae utinam sic te poenitendo pungerent ut
confringerentur: sic amarescerent ut evanescerent.
Forsan parvum quid putas aliquod peccatum:
utinam districtus judex parvum existimaret aliquod
peccatum. Sed heu me! nonne omne peccatum per
praevaricationem Deum exhonorat? Quid ergo? peccatum
peccator audebit dicere parvum? Deum
enim exhonorare, quando parvum est? O lignum
aridum, et inutile, aeternis ignibus dignum, quid
respondebis in illa die, cum exigetur a te usque ad
ictum oculi, omne tempus vivendi tibi impensum,
qualiter fuerit a te expensum? Tunc quippe condemnabitur
quidquid fuerit inventum in te operis vel
otii, sermonis et silentii, usque ad minimam cogitationem,
etiam quod vixisti, si non fuerit ad Dei
voluntatem directum. Vae! quot peccata ibi proruent
ex improviso, quasi ex insidiis, quae modo non vides?
Certe plura, et fortassis terribiliora his quae
nunc vides. Quot, quae non esse mala putas? quot,
quae nunc esse bona credis, nudata facie apparebunt
ibi nigerrima peccata? Ibi procul dubio recipies
prout gessisti in corpore; tunc, cum jam non erit
tempus misericordiae; tunc, cum poenitentia non
recipietur, cum emendatio non promittetur.
Hic cogita quid gessisti, quid oporteat te recipere.
Si multa bona, pauca mala; multum gaude:
si multa mala, pauca bona; multum luge. O inutilis
peccator! an non sufficiunt tibi haec ad immanem
rugitum? an non sufficiunt ad eliciendum sanguinem
et medullas in lacrymas. Vae mirabilis
duritia, ad quam confringendam leves sunt tam graves
mallei! O insensibilis torpor, ad quem excitandum
sunt obtusi tam acuti aculei! Proh lethalis
sopor, ad quem excitandum raucum est tam terrificum
tonitruum! Peccator inutilis, satis haec tibi