PL 158, col. 728
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
exhiberi ante conspectum Dei sui, justum est ut
habeat ante conspectum suum tormenta sceleris
sui.
Cogitet igitur et recogitet cor meum quid fecit,
et quid meruit. Descendat, inquam, descendat
ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
mens mea, et consideret quae ibi exspectent scelerosam
animam meam, intendat et contempletur,
videat et conturbetur. Quid est, Deus, quid est quod
animadverto in terra miseriae et tenebrarum? Horror,
horror. Quid est quod intueor, ubi nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat? [(Job X, 22.)]
Heu, confusio ululatuum, tumultus fletuum, stridor
dentium, inordinata multitudo gemituum. Vae, vae
; quot, quot et quot vae, vae. Ignis sulphureus,
flamma tartarea, et caliginosa volumina, quam
terrifico rugitu video vos rotari. Vermes in igne
viventes, quae mira aviditas rodendi sic vos accendit,
quos ille ignis ignium non incendit?
Daemones coardentes, frementes ardore, frendentes
furore, cur sic crudeles estis his qui volutantur inter
vos? O omnimoda tormenta, justitia moderata,
ad sustinendum immoderata, siccine nullus
modus, nullum remedium, nullus finis temperabit
vos? Haeccine sunt, magne Deus, quae parata
sunt fornicatoribus, et contemptoribus tuis, quorum
ego unus sum? Ego, ego utique unus horum ego
sum.
Anima mea, expavesce; mens mea, defice; cor
meum, scindere. Quo me rapitis, exactores
sceleris mei? Quo me trudis, peccatum meum?
quo me tradis, Deus meus? Si feci ut essem reus
tuus, nunquid potui facere ut non essem creatus
tuus? Si mihi castitatem meam ademi, nunquid
tibi misericordiam tuam peremi? Domine, Domine,
si ego admisi unde me damnare potes, tune amisisti
unde salvare soles? Noli, Domine, noli sic
attendere malum meum; ut obliviscaris bonum
tuum. Ubi est, o verax Deus, ubi est, Vivo ego,
nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et