PL 158, col. 729
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
vivat? [(Ezech. XXXIII, 11.)]
Domine, qui non mentiris,
Domine, quid est, nolo mortem peccatoris, si tu sepelis
in infernum ad te clamantem peccatorem?
an detrudere peccatorem in gehennam, hoc est nolo mortem peccatoris?
An hoc est, volo ut convertatur
peccator et vivat? Peccator sum, Domine,
peccator sum ego. Si ergo non vis mortem peccatoris,
quid te cogit, quod non vis, ut me tradas
ad mortem? Si vis ut convertatur peccator et
vivat, quid te prohibet facere quod vis, ut me convertas,
et vivam? An immanitas peccati mei cogit
te quod non vis, et prohibet quod vis, cum sis
omnipotens Deus? Absit, omnipotens Deus, absit!
Domine Deus: non praevaleat nequitia peccatoris
confitentis et dolentis sententiae Omnipotentis.
Memento, juste, sancte et benigne Deus, memento
quia misericors es, et creator et recreator meus.
Ne ergo memineris, bone Domine, justitiae tuae adversus
peccatorem tuum, sed memor esto benignitatis
tuae erga creaturam tuam; ne memineris irae
adversus reum, sed memor esto miserationis erga
miserum. Verum est quia conscientia mea meretur
damnationem, et poenitentia mea non sufficit ad
satisfactionem, sed certum est quia misericordia tua
superat omnem offensionem. Parce ergo, tu bone
Domine, cujus est salus, et qui non vis mortem
peccatoris, parce peccatrici animae meae. Fugit
enim exterrita a terrente justitia tua ad confortantem
misericordiam tuam, ut quoniam praemium
virginitatis est corruptae, o dolor, irrecuperabile;
saltem supplicium fornicationis poenitenti non sit
inevitabile, quia non est impossibile omnipotentiae
tuae, nec indecens justitiae tuae, nec insolitum misericordiae
tuae, quoniam bonus es, et quoniam in
aeternum misericordia tua, qui es benedictus in
saecula. Amen.
MEDITATIO IV. Quomodo peccator excitet animam suam ad corrigenda peccata.
210 Anima mea, anima misera et foeda, diligenter
recollige ad te intrinsecus omnes sensus corporis
tui, diligentiusque intuere et vide quam graviter
intus vulnerata atque prostrata sis. Dum enim
adhuc immensa Creatoris tui bonitas tibi vitam
praestat, dum ejus ineffabilis misericordia tuam
correctionem, et satisfactionem congruam, patienter