PL 158, col. 73
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
aut aliquem relinquere mundum volentem,
se et sua in monasterium offerre; aut denique aliunde
aliquid apportari, unde per plurimos dies necessaria
quaeque poterant ministrari.
40.
Habebat praeterea ipsum coenobium plures
possessiones in Anglia, quas pro communi fratrum
utilitate necesse erat per abbatis praesentiam nonnunquam
visitari. Ipso itaque suae ordinationis anno,
Anselmus in Angliam profectus est. Ad quod, licet
haec, quam dixi, satis firma causa exstiteret; alia
tamen erat non infirmior ista, videlicet ut reverendum
Lanfrancum, cujus supra meminimus, videret
et cum eo de his quae corde gerebat familiari affatu
ageret. Ipse siquidem venerabilis vir jam de abbate
Cadomensi factus fuerat archiepiscopus Cantuariensis,
omnibus valde honorabilis et sublimi probitate
conspicuus.
41.
Cum igitur Anselmus transito mari Cantuariam
veniret, pro sua reverentia et omnibus nota
sanctitate, honorifice a conventu Ecclesiae Christi
in ipsa civitate sitae susceptus est. Pro quo honore
nolens ingratus existere, postmodum ipsi monachorum
conventui a gratiarum actione inchoans, procedente
in hoc verborum serie de charitate locutus
est, rationabiliter ostendens eum qui charitatem erga
alterum [ al. omit. e. a.] habet, majus aliquid habere,
quam illum ad quem charitas ipsa habetur:
« ipse enim inter alia, inquit, qui charitatem habet,
hoc unde Deus ei scit gratias habet; ille vero ad
quem tantummodo habetur, minime. Quas etenim
gratias mihi debet Deus, si tu me vel quilibet alius
diligit? Quod si majus est habere hoc unde Deus scit
homini grates, quam hoc unde nullas; cum pro
habita charitate gratias sciat, pro suscepta non
adeo; colligitur eum qui charitatem erga alium habet,
majus quid habere quam ipsum qui impenditur.
Amplius: Is cui dilectio alterius servit, solius commodi
munus perfunctorie suscipit; verbi gratia, honorem
unum, beneficium unum, prandium unum,
vel quodlibet officii genus in hunc modum. Alius
vero charitatem quae commodi munus exhibuit, sibi
retinuit. Quod in vobis et in me, sanctissimi fratres,
libet in praesenti considerare. Ecce unum charitatis
officium mihi impendistis. Impendistis, inquam, mihi
charitatis officium unum, et a me jam ipsum officium
transiit; charitas vero ipsa, quae Deo est grata, vobis
remansit. Nonne melius judicatis bonum permanens
bono transeunte? Adhaec si ex ipso officio circa vos
aliquid charitatis in me crevit, et hoc ipsum vobis
ad cumulum retributionis erit, qui fecistis unde
mihi tantum bonum provenit. Si non vobis tamen
[ al., tantum] charitas vestra remansit, a me officium
quod exhibuistis penitus transiit. Haec igitur si recta
consideratione attendimus, profecto perspiciemus