PL 158, col. 72
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
fieri nollet. Hinc procedebat quod inter placitantes
residens, cum adversarii ejus per sua consilia disquirerent
quo ingenio, quave calliditate, suae causae
adminiculari, et illius valerent fraudulenter insidiari;
ipse talia nullatenus curans, eis qui sibi volebant
intendere aut de Evangelio, aut de aliqua alia
divina Scriptura, aut certe aliquid de informatione
morum bonorum disserebat. Saepe etiam cum hujusce
auditores deerant, suaviter in sui cordis puritate
quiescens, corpore dormiebat. Eveniebatque
nonnunquam ut fraudes subtili machinatione compositae,
mox ubi sunt in audientiam illius delatae,
non quasi a dormiente, qui tunc erat, sed sicut
a perspicaciter vigilante et intendente sint detectae
atque dissectae. Charitas enim quae non aemulatur,
quae non agit perperam, quae non quaerit quae sua
sunt [(I Cor. XIII, 4)] , in eo vigebat, per quam quae
videnda erant veritate monstrante extemplo perspiciebat.
38.
Quam vigil autem atque sollicitus fuerit circa
hospitum susceptionem, eorumque in omni humanitatis
[ al., humilitatis] officio relevationem, ex eo
probatur quod illum pio studio in hoc et se et sua
novimus expendisse; se in omni hilaritate, sua in
omni largitate. Quod si aliquando ad refectionem
corporum victus omnino pro voto suo non sufficiebat,
hoc quod deerat ejus bona voluntas et vultus
alacritas apud hospites gratiose supplebat. Praeterea
nonnunquam cibus fratrum suo jussu de refectorio
sublatus, et hospitibus est allatus atque appositus,
Neque enim tunc in promptu aliud erat. quod eis
apte posset apponi. Victus autem monachorum ita,
Deo providente, dispensabatur, ut nihil eorum quae
necessitas expetebat illis deesset, licet saepissime in
hoc essent, ut timeretur ne in crastinum eis cuncta
deessent. Sicque nonnunquam inter aliquid et quasi
nihil ferebantur, ut aliquid eis non superflueret; et
quod erat quasi nihil eos nequaquam per inopiam
fatigaret.
39.
Quod penitus illis contingebat secundum verba
sui patris, qui ea praedicebat, dum ministri Ecclesiae
apud eum querebantur de formidine imminentis
necessitatis: frequenter namque a cellerariis, a camerariis,
a secretariis aditus est, et quid consilii
contra penuriam quae cujusque obedientiam pessundabat
daret inquisitus. Quibus cum responderet;
Sperate in Domino, et spero quia ipse necessaria
vobis quaeque ministrabit; mirabili modo non secus
eveniebat in re, quam ipae dicebat se habere in spe.
Videres enim post haec verba statim ipsa die vel
certe sequenti mane, sive quod falli non poterat,
priusquam penuria aliquo ullum affligeret, ut naves
de Anglia oneratas omni copia in usum illorum juxta
appelli, aut quemlibet de divitibus terrae fraternitatem
Ecclesiae quaerentem cum magna pecunia adventare;