PL 158, col. 732

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

invoca, ne ejus fallaciis et deceptionibus te seduci
permittat. Fuge sub umbra alarum ejus a facie
impiorum qui te affligunt [(Psal. XVI, 8)] , qui te afflictam
et supplantatam ad mortem et ad interitum
pertrahere satagunt. Creator tuus, et Dominus tuus
plus est pius et misericors quam dici vel etiam
excogitari possit: unde nullum nisi sua magna
culpa suaque magna iniquitate perdit.
Pater et mater carnales solent magnam pietatem
habere de illis quos genuerunt; et si illos aliquo
dolore, vel aliqua corporali tristitia affici conspiciunt,
se suasque res, si ita ratio exigit, pro eorum
recuperanda sospitate libenter impendunt. Multa
etiam animalia pro fetibus suis saepius mortem excipere
non metuunt, et ut ipsi fetus sui mortem

evadant, mortem ipsa incurrunt. Unde vero illis,
unde est illa naturalis pietas, nisi ab illo qui
fons est pietatis, qui non vult ullum perire, nec laetatur
in perditione morientium? Creator igitur noster,
fons pietatis, fons misericordiae, super omnia dulcis
et amabilis, cum nos conspicit creaturam suam
aliquo contagio peccati maculatos, vel etiam magnis
multisque vulneribus criminum fere usque ad mortem
laesos, multo magis, majoremque diligentiam
adhibet circa nos curandi peccata nostra, sanandi
infirmitatem nostram, mundandi lepram et sordes
criminum nostrorum, vanitates et pulverem cogitationum
nostrarum, quam pater carnalis, vel pecus,
adhibeat circa curam filiorum vel fetuum suorum.
Nec sufficit ei tantummodo sanare infirmitatem

nostram, et sic nos dimittere; sed sanatos familiarissimos
sibi nos faciens, dulciter quasi charissimos
filios suos postea amplectitur; amplectens
et osculans de omni languore et lepra peccati,
quam per stultitiam incurrimus, mitigat et consolatur;
et omnium injuriarum quas ei fecimus, eum
in suis praeceptis spernentes, omnino obliviscitur. 211
Honorat nos in praesenti vita, coronat nos in futura,
facit nos reges, facit animam nostram reginam;
unde nos reges, jam factos, admonet in psalmo: Et
nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram [(Psal. II, 10)]
.
Tunc vere reges sumus, si nostros
motus inordinatos regimus, eosque ad rationem et
ad voluntatem nostri Creatoris revocamus. Erudimur
vero, cum terram judicamus, id est, cum cor nostrum

si terrena desiderare conspicimus, terrena contemnere
et coelestia amare compellimus. Fit anima
nostra regina, quia variis vestibus induta, id
est variis virtutum donis decorata, Christo sponso
suo qui in coelis est, perenni mente actu et habitu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.