PL 158, col. 75
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
tali modo custodire. Quid hinc igitur tua fraternitas
sentiat, audire desidero. » Et quidem ille, sicuti novus
Angliae civis, haec summatim perstringens Anselmo
proposuit. Attamen causam necis beati Elfegi
historialiter intuentes videmus non illam solam,
sed aliam fuisse ista antiquiorem. Denique non ideo
tantum quia se pecunia redimere noluit, sed etiam
quia paganis persecutoribus suis civitatem Cantuariam
et ecclesiam Christi in ea sitam concremantibus,
civesque innocuos atroci morte necantibus
[ al. omit. c. q. i. a. m. n.] Christiana libertate obsistere
eosque a sua infidelitate convertere nisus, est
ab eis captus, et crudeli exanimatione est occisus.
44.
Sed Anselmus, ut vir prudens, viro prudenti
juxta interrogationem sibi propositam simpliciter
ita respondit, dicens: « Palam est quod is, qui ne
leve quidem contra Deum peccatum admittat, mori
non dubitat; multo maxime mori non dubitaret,
priusquam aliquo gravi peccato Deum exacerbaret.
Et revera gravius peccatum videtur esse Christum
negare, quam quemlibet terrenum Dominum pro
redemptione vitae suae homines suos per ablationem
pecuniae illorum ad modicum gravare. Sed hoc
quod minus est, Elfegus noluit facere. Multo igitur
minus Christum negaret, si vesana manus eum ad
hoc mortem intentando constringeret. Unde datur
intelligi miram pectus ejus justitiam possedisse,
quando vitam suam maluit dare, quam, spreta charitate,
proximos suos scandalizare. Quamobrem longe
fuit ab eo illud vae, quod Dominus minatur ei per
quem scandalum venit [(Matth. XVIII, 7)] . Nec immerito,
ut reor, inter martyres computatur, qui pro
tanta justitia mortem sponte sustinuisse veraciter
praedicatur. Nam et beatus Joannes Baptista, qui
praecipuus martyr et veneratur et creditur a tota
Dei Ecclesia, non quia Christum negare, sed quia
veritatem tacere noluit, occisus est. Et quid distat
inter mori pro justitia et mori pro veritate? Amplius:
cum testante sacro eloquio, ut vestra paternitas
optime novit, Christus veritas [(Joan. XIV, 6)]
et justitia sit; qui pro justitia et veritate moritur,
pro Christo moritur; qui autem pro Christo moritur,
Ecclesia teste, martyr habetur. Beatus vero Elfegus
aeque pro justitia, ut beatus Joannes passus
est pro veritate. Cur ergo magis de unius quam
de alterius vero sanctoque martyrio quisquam
ambigat, cum par causa in mortis perpessione
utrumque detineat? Haec me quidem, reverende
Pater, in quantum perspicere possum, rata
esse ipsa ratio docet, attamen vestrae prudentiae
est, et me si aliter sentit ab hoc corrigendo
revocare, et quid potissimum in tanta re sentiendum
sit, Ecclesiae Dei docendo monstrare. » Ad quod Lanfrancus:
« Fateor, inquit, subtilem perspicaciam, et
perspicacem subtilitatem ingenii tui vehementer
approbo et veneror, firmaque ratione tua edoctus
beatum Elfegum ut vere magnum et gloriosum martyrem
Christi deinceps me colere et venerari ex
corde, gratia Dei juvante, confido. » Quod ipse postmodum