PL 158, col. 76
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
devote exercitus est, quin et historiam
vitae ac passionis ejus diligenti studio fierit praecepit.
Quam quidem historiam non solum plano dictamine
ad legendum, verum etiam musico modulamine
ad canendum a jucundae memoriae Osberno
Cantuariensis Ecclesiae monacho ad praeceptum illius
nobiliter editam, ipse sua prudentia pro amore illius
martyris celsius insignivit, insignitam auctorisavit,
auctorisatam in Ecclesia Dei legi cantarique instituit,
nomenque martyris hac in parte non parum
glorificavit.
CAPUT VI.
Monitorum suavitas et efficacia miracula.
45.
Posthaec Anselmus ad agenda propter quae
venerat, terras Ecclesiae Beccensis per Angliam adiit,
utilitati monachorum suorum per omnia studiose
secundum Deum serviens. Vadens autem et ad diversa
monasteria monachorum, canonicorum, sanctimonialium,
nec non ad curias quorumque nobilium,
prout eum ratio ducebat perveniens, laetissime
suscipiebatur, et suscepto quaeque charitatis
obsequia gratissime ministrabantur. Quid ille? Solito
more cunctis se jucundum et affabilem exhibebat,
moresque singulorum in quantum sine peccato
poterat, in se suscipiebat. Nam, juxta Apostolum,
his qui sine lege erant tanquam sine lege esset [(I Cor. IX, 21)] ,
cum sine lege Dei non esset, sed
in lege Christi esset, se coaptabat, ut lucrifaceret
eos qui non modo sine lege, ut putabatur beati Benedicti,
sed et eos qui saeculari vitae dediti in multis
vivebant sine lege Christi. Unde corda omnium
miro modo in amorem ejus vertebantur, et ad eum
audiendum famelica aviditate replebantur.
46.
Dicta etiam sua sic unicuique hominum ordini
conformabat, ut auditores sui nihil moribus suis
concordius dici posse faterentur. Ille monachis, ille
clericis, ille laicis, ad cujusque propositum sua
verba dispensabat. Monachos ut ne minima quidem
sui ordinis contemnerent admonebat, contestans
quia per contemptum minimorum ruerent in destructionem
et despectum omnium bonorum. Quod dictum
sub exemplo vivarii proponebat, dicens clausuram
illius districtioni ordinis monastici a similari.
Quandoquidem, inquit, sicut pisces decurrente
aqua vivarii moriuntur, si clausurae ipsius minutatim
ac saepe crepant nec reficiuntur; ita omnis religio
monastici ordinis funditus perit, si custodia
ejus per modicarum contemptum culparum paulatim
a fervore sui tepescit, attestante Scriptura,
quae ait: Qui modica despicit, paulatim decidit [(Eccli. XIX, 1)]
.
Clericos quoque qualiter se in sorte
Dei custodire deberent instruebat, eisque magnopere
esse cavendum, ne si a sorte Dei caderent, in
sortem diaboli per neglectum conversationis et ordinis
sui deciderent. Conjugatos etiam qua fide, qua
dilectione, qua familiaritate, secundum tam Deum
quam secundum saeculum sibi invicem copulari deberent
edocebat; virum quidem ut suam uxoren
sicut seipsum diligeret, nec praeter illam aliam nosset,