PL 158, col. 77

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ejusque sicut sui corporis absque omni sinistra
suspicione curam haberet. Mulierem vero quatenus
viro suo cum omni subjectione et amore obtemperaret,
eumque ad bene agendum sedula incitaret,
nec non animum ejus si forte contra aequum in
quemquam tumeret, qua affabilitate mitigaret.
47.
Haec autem quae eum vel admonuisse, vel instruxisse,
vel edocuisse dicimus, non eo ut aliis mos
est docendi modo exercebat, sed longe aliter singula
quaeque sub vulgaribus et notis exemplis proponens,
solidaeque rationis testimonio fulciens, ac remota
omni ambiguitate, in mentibus auditorum deponens.
Laetabatur ergo quisquis illius colloquio uti poterat,
quoniam in eo quodcumque petebatur divinum consilium
in promptu erat. Hinc eum omnis sexus et

aetas mirabatur, et mirando amplectebatur, quoque
potentior aliisque praestantior, eo magis quisque
erat ad ministrandum ei devotior atque proclivior.
Non fuit comes in Anglia seu comitissa, vel ulla
persona potens, quae non judicaret se sua coram
Deo merita perdidisse, si contingeret se Anselmo
abbati Beccensi gratiam cujusvis officii tunc temporis
non exhibuisse [ al., habuisse]. Rex ipse Wilhelmus,
qui armis Angliam ceperat et ea tempestate
regnabat, quamvis ob magnitudinem sui cunctis
fere videretur rigidus ac formidabilis, Anselmo
tamen ita erat inclinus [ al., inclinatus] et affabilis,
ut ipso praesente omnino quam esse solebat, stupentibus
aliis, fieret alius.
48.
Pro sua igitur excellenti fama Anselmus totius

Angliae partibus notus, ac pro reverenda sanctitate
charus cunctis effectu, iter repetendi Northmanniam
ingreditur ditatus multiplici dono, quod
honori ac utilitati Ecclesiae suae usque hodie servire
dignoscitur. Familiaris ergo ei dehinc Anglia facta
est, et prout diversitas causarum ferebat, ab eo
frequentata. Ut autem omnipotens Deus demonstraret
se gratiae ipsius quam invenerat apud homines
esse auctorem, et illum apud se quam apud homines
gratiam invenisse potiorem, quosdam viros per
visum dignatus est visitare, et qualiter per eum ab
infirmitate, qua nimis graviter vexabantur, convalescerent
edocere. Horum quos dico, duos qui inter
suos non ignobilis famae erant, exempli causa.
proponam, qui, sicut a veridicis ipsius monasterii

cujus abbas diu exstiterat, monachis accepti, in
eodem ipsius monasterio, illis praesentibus, per eum
curati sunt.
49.
Quidam igitur vir nobilis et strenuus in confinio
Pontivi ac Flandriae praepotens habebatur.
Hic in corpore lepra percussus, eo majori moerore
afflictus est, quo se et a suis contra dignitatem natalium
suorum pro obscenitate tanti mali despici deserique
videbat. Conversus itaque ad Deum est, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.