PL 158, col. 78

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

crebris orationibus cum eleemosynarum largitionibus
opem ab eo precabatur. Una igitur noctium ei
per visum quidam apparuit, monens ut si pristinae
sanitati restitui vellet, Beccum iret, et apud abbatem
Anselmum efficeret quatenus aquam, unde
manus inter missam suam lavaret, in potum illi
conferret. Qui visioni credulus quo monebatur, impiger
tendit, atque Anselmo cur adveniret secreto
innotuit. Stupet ille ad verba, et hominem ut talibus
desistat multis modis adjuvat. At ipse in precibus
perstat, et multo magis ut sibi misereatur
exorat, nec patiatur ut ea medecina fraudetur,
unde sibi celerem salutem ad futuram pro divino
promisso credebat. Quid plura? Vicit pietas pectus
humilitatis, et pro homine Deum postulaturus matutino

tempore missam secretius celebrat. Admittitur
aeger, et quam petebat aquam de manu viri accepit.
Quae in potum illico sumpta, et hominem
morbidum integerrimae sanitati restituit, et in laudem
Dei multorum ora dissolvit. Clam itaque virum
qui venerat a se Anselmus emisit, denuntians ei
in nomine Domini ne unquam hoc factum sibi ascriberet,
sed sola divina miseratione perfectum esse
certissime sciret, et hoc ita esse tacita funditus
mentione suae personae sciscitantibus responderet.
50.
Quo etiam tempore quidam frater de congregatione,
valida corporis infirmitate percussus,
ad extrema deductus est. Huic in sommo quidam
astitit, et quod vitam atque salutem recuperaret,
si aqua ab Anselmo sanctificata aspergeretur,

ipsi promisit: aeger ergo Anselmum se visitantem secundum
visionem [ al., tacita visione], de aqua precatus
est, et, voluntatis compos effectus, evestigio
sanitati restitutus est.
51.
Haec pro ostendenda gratia viri paucis interim
dicta sint. Attamen de gratia quam meruerat
apud homines, non multum his qui mores illius novere
mirandum video, propterea quod quaedam appetibilis
suavitatis ubicunque erat ex conversatione
ejus emergebat, quae in amicitiam illius ac familiaritatem
cunctos agebat. Ipsius etenim studii semper
erga omnes exstiterat, ut ea potissimum ageret,
quae aliis magis commoda esse posse intelligebat.
Unde cum interrogaretur quid emolumenti acquirerent,
qui servata aequitate aliorum voluntati, in

quibuscunque possent concordare satagerent; quidve
detrimenti occurrerent, qui suam potius quam caeterorum
voluntatem implere studerent, hoc modo
respondebat: « Qui aliorum voluntati concordare per
omnia in bono nititur, hoc apud justum judicem
Deum meretur, ut quemadmodum ipse aliorum voluntati
in hac vita, ita Deus et omnia secum suae
voluntati concordent in alia vita. Qui vero aliorum
voluntate contempta suam implere contendit, id

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.