PL 159, col. 301

Liber de mensuratione crucis (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J. P. M · Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

misera hac vita pro tuae laudis augmento. Quid
magni est, Domine, si tecum sim in patria, ubi sum
securus ab omni malo et ubi habeam quidquid volo?
Da mihi, Domine, ut nunquam me pungendo sic
superent clavi timoris et miseriae hujus vitae, ut ante
velim descendere vel saltem deponi de cruce quam
a te, Domine, hoc fuerit mandatum. Sed neque hoc
desiderarem, ut ab hac cito facias me deponi, sed
ut semper mallem propter te pendere in cruce quam
a miseriis his facias me in abscondito sepeliri. Tu
enim, Domine, nec descendisti de cruce, nec sic te
deponi petisti. Voluntas ergo semper affligendi pro
augmento tuae laudis, crucis erit longitudo. Si quis
vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me [(Luc. IX, 23)] , et sic currat per medium
viae perfectionis. Si nos tollamus, Domine, tu ipse

portabis. Finem autem viam perfectionis, id est
perseverantiam in voluntate, semper pro te patiendi
innuis in eo quod dicis quotidie. Si enim uno die,
prius quam tu jusseris, crucem deponere volumus;
eam quotidie non tollimus. Qui autem perseveraverit
usquequo eam deponas, hic in abundanti laude tua
sepulcrum ingreditur pacis aeternae. Quamvis in hoc
verbo intelligere possumus quod sicut cruciatus pro

Principium, quo salus mundi processit, mihi considerare
volenti occurrit hodierna solemnitas, quae
conceptione beatae Matris Dei Mariae multis in locis
festiva redditur. Et quidem priscis temporibus
frequentiori usu celebrabatur, ab eis praecipue
in quibus pura simplicitas et humilior in Deum vigebat
devotio. At ubi et major scientia et praepollens
examinatio rerum mentes quorumdam imbuit
et erexit, eamdem solemnitatem, spreta pauperum
simplicitate, de medio sustulit; et eam quasi
ratione vacantem redegit in nihilum. Quorum
sententia eo maxime in robur excrevit quod ii,
qui eam protulerunt, saeculari et ecclesiastica auctoritate
divitiarumque abundantia praeeminebant.
Sed cum ego et priscorum simplicitatem et modernorum
ingenii sublimitatem mecum revolverem,
cecidit in mentem quaedam divinae Scripturae verba
in medio ponere; et quid judicii de singulis gerant,
pro meo sensu pia consideratione perpendere, quatenus
sua auctoritate probetur quid cui attribuendum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.