PL 159, col. 304

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

quam conceptio venientis in carne Filii Dei? Conceptio
namque incarnandi Filii Dei ab angelo, sicut
Evangelium refert, coelitus praenuntiata et humanitus
intellecta est. Si ergo aliquid excellentius et
quod humanum intellectum supervolet, conceptionem
B. Mariae designasse aestimandum est, excellentior
gloria et major dignitas in ejus quam in Christi
Domini conceptione divinitus enituisse verisimili
ratione videtur. Non hoc dico, sed Filius Dei, candor
lucis aeternae et ipse lux inaccessibilis, formam
servi accepturus semetipsum exinanivit, suumque
adventum ita humanis mentibus contemperavit ut
capi posset et intelligi; nam si in divinitatis suae
essentia veniens appareret, nemo caperet, nemo sustineret.

Beata vero Maria Mater Dei futura, sicut eum,
qui super omnia est incomprehensibilis, verum erat
hominem ineffabili modo de sua substantia Virgo
paritura, ac per hoc in divinitatis illius unitatem
transitura, non absurde credi potest primordia
conceptionis ejus tanta deitatis sublimitate praesignata,
ut humanarum conceptio mentium ea plene penetrare
non valeret.
Hoc itaque pura simplicitas supplexque in
Deum et in dilectissimam Matrem ejus puritas dilectionis
aestimare de conceptione illius Dei genitricis
non veretur.
Et idcirco ejusdem conceptionis dies festivis
laudibus a cunctis fidelibus suo judicio merito celebraretur.
De ipsa quippe, multis saeculis ante ortum

ejus vel conceptum, Isaiam Spiritu sancto
afflatum dixisse constat : Egredietur virga de radice
Jesse, et flos de radice ejus ascendet; et requiescet
super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et in
tellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini [(Isai. XI, 1-3)] . Haec itaque virga quae talem
ex se protulit florem, nullo dissentiente, Virgo Maria
fuit, et flos, qui de radice ejus ascendit, benedictus
Filius, super quem et in quo omnis plenitudo divinitatis
essentialiter requievit. Haec igitur Virgo,
tanti Filii dignissima parens, cum in alvo suae parentis
naturali lege conciperetur, quis non concedat
Dei sapientiam a fine usque ad finem pertingentem,

cuncta implentem, cuncta regentem, novo quodam et
ineffabili gaudio coelum, terram, et omnia quae in eis
sunt, perfudisse; ac ineffabili jubilatione pro sui
reintegratione, quam per illam sibi eventuram divina
et occulta inspiratione praevidebant, perlustrasse?
Sed cum ipsa conceptio fundamentum, ut
diximus, fuerit habitaculi summi boni, si peccati

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.