PL 159, col. 305

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

alicujus ex primae praevaricationis origine maculam
traxit, quid dicemus? utique voce divina dicitur
ad Jeremiam : Priusquam te formarem in utero, novi
te : et antequam exires de ventre, sanctificavi te; et
prophetam in gentibus dedi te [(Jer I, 5)] . De Joanne
quoque angelus, qui eum nasciturum praenuntiabat,
asseruit quod Spiritu sancto repleretur adhuc ex
utero matris suae
[(Luc. I, 15)] . Si igitur Jeremias, quia
in gentibus erat propheta futurus, in vulva est
sanctificatus, et Joannes, Dominum in spiritu, et virtute
Eliae praecessurus
[(ibid., 17)] , Spiritu sancto est
ex utero matris repletus, quis dicere audeat singulare
totius saeculi propitiatiorium, ac Filii Dei omnipotentis
dulcissimum reclinatorium, mox in suae conceptionis
exordio Spiritus sancti gratiae illustratione

destitutum. Testante vero Scriptura : Ubi spiritus, ibi
libertas [(II Cor. III, 17)] , a servitute igitur omnis peccati
libera fuit, quae omnium peccatorum propitiatori
aula, in qua et ex qua personaliter homo fieret,
Spiritus sancti praesentia et operatione construebatur.
Quod si quis eam primae originis peccato non
omnimode expertem fuisse pronuntiat, cum illam ex
legali conjugio maris et feminae conceptam verissime
constet, sententia catholica est. Ego a catholicae et
universalis Ecclesiae veritate nulla ratione volo dissentire,
magnificentiam tamen operationum virtutis
divinae quadam quasi mentis lippitudine pro
posse considerans, videor mihi videre quia si quid
originalis peccati in propagatione ejus, et communis
vitii exstitit, illud propagantium et non propagatae

prolis fuit.
Castaneam invicem attende : cum de sui videlicet
generis arbore prodit nascitura, involucrum illius
totum hispidum et densissimis aculeis undique
septum apparet. Intus castanea concipitur, primo
quidem nucleum lactei liquoris, nihil hispidum, nihil
asperum, nec aliquibus aculeis noxium in se habens,
sed si aliquatenus servans illic in summa lenitate
nutritur, fovetur et alitur, ac forma in sui speciem
et habitudinem jam adulta, rupto involucro ab
omni spinarum punctione et onere liberrima natura
egreditur. Attendo.
Si Deus castaneae confert ut inter spinas remota
punctione concipiatur, alatur, formetur, non
potuit haec dare humano quod ipse sibi parabat templo

in quo corporaliter habitaret, et de quo in unitate
suae personae perfectus homo fieret, ut licet inter
spinas peccatorum conciperetur, ab ipsis tamen
spinarum aculeis omnimode exsors redderetur? potuit
plane, et voluit; si igitur voluit, fecit. Et quidem
quidquid dignum unquam de aliquo extra
suam personam voluit, perperam est eum de te,
o beatissima feminarum, noluisse; voluit enim te

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.