PL 159, col. 308
Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J
etenim minoris, si vigilant animo studium
adhibemus, aliquantum quae sit major miseria conjicere
valemus, licet porro infra quam sit. Qualitatem
vero beatitudinis vel minoris, nisi per contrariam
miseriam in qua sumus, non facile percipere
possumus. De majori autem beatitudine dictum aestimo quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus
se
[(I Cor. II, 9)] .
Ab his igitur beatitudinibus omni modo separati
fuimus per praevaricationem nostri primi parentis,
et utrique miseriae infeliciter obnoxii facti. Mors
namque per peccatum Adae intravit in mundum, et
ita in omnes homines pertransivit [(Rom. V, 12)] , nec
aliquis ante adventum filii sanctae Mariae inde poterat
liberari. Et quae mors? Mors animae primo qua
homo perdidit vitam aeternam, Deum videlicet ad
cujus similitudinem factus fuerat. Infelix perdere,
perdere quod summe est et vere, et sine quo nihil
unquam bene habetur vel est ! Hanc miseram mortem
et omni malo incomparabilem mors quoque
corporis sequebatur, per quam anima, quae adhuc
in corpore degens vitae coelestis flatum amiserat,
multo miserior claustris inferni submersa deperibat.
Hanc inaestimabilem damnationem nemo qui evaderet,
qui inde liberaretur nemo erat, liberandi
potestas in tota creatura nulli rei accidebat; soli
Deo qui hominem fecerat, et contra quem homo
deliquerat, haec liberandi potestas supererat. Sed
quis? ipse offensus, ipse despectus, ipse ut parceret
a nullo digne petebatur, de die in diem scelera
multiplicabantur, et ira Dei ad puniendum potius
quam ad parcendum provocabatur. At ille cujus
pietas non exhauritur, cujus misericordia non exinanitur,
cujus bonitas nunquam deficit, cujas majestas
quod vult efficit, hominem ad similitudinem
sui creatum, ne totus in aeterna damnatione periret,
liberare instituit, et ordine, quo gratior esse non
potuit, ipse videlicet qui hoc et per se faceret,
homo fieri voluit, nec talis ut caeteri homines, sed
ut ipse et assumpta humanitatis in una persona
esset perfectus Deus et perfectus homo, ex anima
rationali et humana carne subsistens; sed tota humana
natura in radice sui vitiata fuerat atque corrupta,
nec Deus corruptioni et vitio peccati potest
consociari. Necesse igitur fuit ut natura, de qua se
hominem facere volebat, et humana et munda ab
omnis peccati contagio esset; quod non inveniret,
cum, ut dixi, nihil incorruptum vitiata cunctorum
radice existeret, sed qui humanae perditioni subvenire
disponebat, Dei virtus et Dei sapientia nuncupatur.
Itaque ad omnia quae vult posse suppetit illi,
nec sapientiae illius ullus est numerus, quae pertingit
a fine usque ad finem, cuncta disponens
[(Sap. VIII,
1)] . Poterat ergo de massa peccatrice naturam humanam
ab omni labe peccati immunem facere,
unde in unam personam sui susciperet, ut homo
integer esset et divinitati suae nihil minueret. Praedestinata
fuit et praeordinata in hoc opus mirabile,