PL 159, col. 309

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

et omnibus operibus Dei praestans et inenarrabile,
Maria, scilicet illa magni maris nobilissima stella,
hoc est totius saeculi illustratio, et omnium in tempestatibus
diversorum casuum titubantium indeficiens
levamen et consolatio, nec non ab aeternae
mortis interitu paventium ac sub ejus praesidium
confugientium tutum juvamen atque redemptio.
Te igitur, domina, quam in tantum culmen praedestinavit
et extulit divina potentia, quam tot
praerogativis dotavit cuncta disponens Dei sapientia,
quam sibi matrem elegit ad mundo subveniendum
ipsa omnium salvandorum ineffabilis misericordia,
crediderimne, quaeso, te morte peccati, quae
per invidiam diaboli occupavit orbem terrarum, in
tuo conceptu potuisse gravari? me namque iterum

atque iterum ipsas, quas superius commemoravi,
rationes considerante, animus hoc credere vitat,
intentio abhorret, lingua fateri non audet.
Quod si dicitur te, si ante partum beati filii tui
praeventa corporis morte fuisses, originalis peccati
legem aliorum more evadere non potuisse, inepte
dicitur, nec tanti est ut ei respondeatur. Qualiter
enim Mater Dei futura praeordinata fuisses, si ad
hoc te, qui praeordinavit, Deus non perduxisset?
Nam in Deo non est, est et non, sed simplex est in
illo est. An mors valentior esse posset Deo, de cujus
manu nemo valet quidquam rapere? Nunc autem,
quia tanti apud Deum prae omni creatura es, ut
Mater ejus dignissime fieri meruisses, sicut ipse non
tantum supercastus et mundus, sed ipsa castitas

ipsaque munditia est : ita carne verum hominem
paritura eras, munda prae omnibus jure esse debueras.
Primordia itaque creationis tuae merito filii
sanctae Ecclesiae debent venerari, si sancta, si casta,
si a corruptionis vel peccati ruga illa credunt esse
discreta.
Qui aliter sentiunt, quod melius approbant, credant.
Ego, piissima domina, ego tuus qualiscunque
servulus, ego scio, credo et confiteor quia inde ex
radice Jesse pulcherrima, ac per hoc omni quod te
aliquatenus docoloraret peccati vulnere aliena prodiisti,
et integerrima permanens florem speciosissimum
protulisti : florem, inquam, protulisti, et non
qualemcunque, sed super quem septiformis Spiritus

sanctus requievit, et odore vitae perennis,
odore salutis aeternae omnem creaturam gratia divinitatis
suae respersit atque replevit. Per hunc a
peccato primi parentis liberamur, et mortem quae
per istud intravit in orbem terrarum evadimus, miserias
quibus opprimebatur omnis caro ob meritum
ipsius delicti, jam alias in re, alias in spe, conculcat
ipsa caro redempta cruore ipsius floris, unici scilicet
filii tui et dilecti. Per hunc quoque non modo
paradiso, unde Adam fuit repulsus, restituimur,
sed et regno coelorum, quod non habuerit, sed habiturus
erat si non peccasset, multo felicius illo et
dignius invehimur. Nam si Deo inobediens non
fuisset, nunquam Filius Dei homo fieret, in quo vel
pro quo mortem patiens ac resurgens regnum coelorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.