PL 159, col. 311
Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J
praedicaretur. Si ergo haec ita geruntur in huma
nis, quid putas in horum quodammodo similibus
geritur in divinis? Equidem peccata, quibus Dei
vultus offenditur, mentis humanae vulnera atque
putredines esse non nesciuntur. Quae unde procedunt,
nisi ex suae conditionis ingenita corruptione?
Quae corruptio, dum transierit in incorruptionem,
nihil ulterius erit quod doleat, nihil quod alicui
sordeseat, nihil quod cuncta cernentis Dei oculos
offendat. Pax igitur erit inter Deum et homines,
quam nullus finis includat, nulla occasio scindat,
nulla offensa obnubilet; videbitur enim ipse qui est
et laetabitur in commune in eodem ipso et ad
ipsum, qui ab eo quod est, aliud omnino esse non
potest.
Deus meus, Deus meus, doce cor meum intelligere
quid ibi futurum sit omnibus qui te hic dilexerunt,
qui mortem tuam vitam suam in directione
viarum suarum complexi sunt, qui tibi in sequenda
voluntate tua per mandatorum tuorum custodiam
adhaeserunt. Vere, bone Domine, juxta vocem beati
Apostoli tui, summe tu omnium bonorum, praestantissimus
eris aeternaliter in omnibus
[(I Cor. XV, 28)] .
Et quid boni poterit deesse alicui, cum te habuerit,
qui fons es et perfectio omnis boni ? Quomodo itaque
illi tui dilecti teque diligentes ad intuitum
gloriae tuae perenni jucunditate gaudentes, angelicos
spiritus dico : quomodo, inquam, poterunt eos
praecipuo honore dignos non judicare, eos ut semetipsos
non amare quos tibi concorporales, quos in
forma humanitatis viderint tibi consubstantiales ?
Quomodo eos non immensa dulcedine amplectentur
quorum mira vis animi, dum viverent in carne
mortali, tantum in domandis voluptatibus suis pro
tuo amore in se valuit, ut pateat omni creaturae te
pro eis non fuisse gratis hominem factum, natum,
passum, mortuum ? Siquidem tibi hanc laudem
pepererunt ut qui eos in terra homo factus perditos
requisisti, te audirent, te diligerent, tuis monitis
acquiescerent, et ad te laeti pervenirent, sicque te
nec in tuo consilio deceptum, nec otiose pro eis quae
passus es perpessum fuisse ostenderent. Non igitur
eos omnino irrationabiliter dixi, Domine, ut aestimo,
dignius atque felicius in regno tuo esse quam futuri
essent, si Adam non peccasset
Ad hoc illa dignitas atque felicitas sese ingerunt
considerationi meae, a quibus humana natura nihilominus
aliena existeret, si ob meritum peccati sui
primus homo paradisum non perdidisset. Virginem
Mariam, quae super omnes mulieres beata hodie et
benedicta colitur et praedicatur, quam summus et
omnipotens Deus sibi in Matrem assumpsit, et universis
quae post se sunt secum dominari constituit,
cum in dextera ipsius unici beatique filii sui multitudo
viderit hominum in regno illo beatitudinis
adunatorum consistere, nonne felicem, nonne jucundum,
nonne ultra quam quivis aestimare queat,
statum suum judicabit in ejus consideratione ac
praesentia honoratum? Virginem, inquam, de sua