PL 159, col. 312

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

propagine ortam, sibi pro conditione unius naturae
consimilem, prae oculis habebunt, angelis et ar
changelis praesidentem, omnia utpote reginam omnium
cum filio disponentem, seque dulci affectu
amplectentem, sibi de collata gloria congaudentem;
et fieri poterit ut ad hoc non in immensum
exsultent, non se ineffabili jucunditate glorificationis
conjubilent? Et quidem ad hanc dignitatem
nec beatissima virginum, nec numerositas hominum
electorum unquam ascendisset, si Filius Dei ad
destructionem peccati Adae de sinu Patris hominem
ex ipsa Virgine assumpturus non descendisset. Igitur
propter peccatores Maria facta est Mater Dei, quae
idcirco quod ea castior, ea sanctior, ea humilior in
genere humano nulla potuit reperiri, merito debuit

in tantam excellentiam ab eo, quo nihil castius,
nihil sanctius, sublimius est nihil, adcisci, et in
quid excellentius adcisci valeret, quam ut in perpetua
virginitate permanens Deum de sua carne carnem
factum generaret? Hanc excellentiam contulit
Deus Virgini Mariae, eo quod illam pudicitia cordis et
corporis sibi prae omni creatura intellexit adhaerere.
O felix haerere! o haerere felix, haerere illi qui solus
vere est, qui solus summe est, qui nunquam deficit
ulli sibi non ficto corde haerenti? Huic, pia domina,
quoniam, ut dixi, adhaesisti, haesit et ipse tibi, et
modo quo nec dulcius potuit adhaerere. Quid enim
inter duos dulcius, aut dignius valet esse quam esse
matris ad filium, vel filii ad matrem? Et hoc utrumque
vobis est, ut omnibus liquet. Sed hos honores,

has dignitates, haec gaudia, quibus coetus hominum
coetui admistus angelorum perfruitur, ob praevaricationem
primorum hominum, num illis ascribere,
num illis exinde jure debuere gratiosi existere?
Non puto. Nec enim ea intentione praeceptum Dei
praevaricati sunt, ut tot bona inde procederent, sed
ut modum conditionis suae, spreto Deo, superbi excederent.
In eo quippe quo diabolum audierunt ut
dii fierent, non intenderunt ut ad deitatem, qua se
sublimandos sperabant, exterminandam Filius Dei
aliquando ex sua stirpe homo fieret. Forte magis
putavit Eva se Deum illico fore, et Adam sibi consentientem
divinitatis suae futurum consortem. O
superbia intolerabilis! o stultitia inaestimabilis! o
vanitas omni vanitati incomparabilis! O Eva, quam

propinquior verae ac summae deitati exstitisses, si in
status tui humilitate Deo subdita perstitisses. Adam
quippe, sicut Apostolus ait, in praevaricatione tua
seductus non fuit
[(I Tim. II, 14)] , quia quod serpens
pollicebatur, mendacium esse intellexit. Tu autem
miserrime seducta
[(ibid.)] , et e vestigio multiplici
perversarum cupiditatum semine imbuta, illecebrosa
facundia illum ad tibi consentiendum illexisti, praesignans
in hoc opere tuo veram fore futuram sententiam
viri Dei, mulieres scilicet apostatare facere
etiam sapientes
[(Eccli. XIX, 2)] . Necdum enim tibi
praepositus fuerat ex sententia Dei, et ideo in perditionem
tui et sui et universae posteritatis nostrae illa
femina sollicitatione praevaluisti. Obedivit namque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.