PL 159, col. 313
Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J
voci tuae, postposita obedientia vocis Dei. Vae obedire,
vae non obedire, vae voci mulieris contra vocem
Dei obedire, vae pro voce mulieris voci Dei non obedire;
malum hoc, malum hoc. Hinc enim omnes
tribulationes et miseriae quas passus est mundus,
quas patitur, quas patietur, exortae sunt. Hinc
deorsum sortitae sunt, hinc robur et perseverantiam
perdiderunt, hinc ignorantia omnis boni, hinc
scientia et exsecutio omnis mali, hinc Dei contemptus,
hinc daemonum sub simulacrorum specie nefandissimus
cultus, hinc mors vitae praesentis, hinc
illi miserior mors subicus dispendia vitae sequentis.
Non ergo debet vobis humana natura gratias agere
quod sic in Filio Dei est exaltata et honorata, sed
vobis utique, quod innumera mala, quod in geminam
mortem corporis et animae est dejecta et praecipitata;
nec ulla esset spes haec tanta mala aliquatenus
evadendi, si flos ille speciosissimus per gloriosissimam
virgam, de radice Jesse nobiliter ortam,
non sumpsisset initium nascendi. Sed ipse in mundo
natus ordine quo voluit, Spiritus sancti super se in
gratiarum suarum plenitudine quiescentis, suis auditoribus
dona distribuit, et mundum ab ignorantia
veri boni, et aliis malis inde manantibus, quae incurrit
per Adam, potenter eduxit, atque ad amissam
regni coelestis conversationem jam alios in re, alios
in spe misericorditer reduxit.
Patet igitur quid cui debeat genus humanum, cui
quod in infima humiliatum atque prostratum, cui
quod in summa est exaltatum et glorificatum. Vos
igitur, o Adam et Eva, vos, vos accusat; vobis
vestra progenies mala quae sustinet imputat, se per
vos paradiso exclusam, se miseriis continuis per vos
intrusam miseranda lamentatione deplorat, et non
immerito quidem. Causa evidens est, nec refragari
potest. Quid igitur, Deus omnium, quid faceret
opus manuum tuarum, ex praevaricatione horum
parentum suorum perennibus poenis et aeternae
morti obnoxium, si non venires? Si non subvenires,
quo fugeret, quo delitesceret, quo evaderet? Utique
consilium nullum, remedium nullum, nusquam protectio
ulla; sed venisti, et qualiter haec omnia adipisceremur,
efficaciter ostendisti. Si ergo hi qui
post adventum tuum, Domine, venerunt, non salvantur;
non habent praeter se ipsos, contra quos
aequo judicio inde conquerantur. Quid igitur facient?
ut mihi quidem, Domine, videtur, ultimum et unicum
consilium est omnibus qui volunt salvari, ut
primo tibi intimas ex corde pro omnibus beneficiis
tuis grates exsolvant, te diligant, ac demum praeceptis
tuis obediant; sicque se ad te perventuros
secura fiducia sperent. Sed ad hoc, pie Pater, quis
idoneus? Utique nemo, nisi tuo fultus adminiculo.
Tu enim summum omnium bonorum es, qui et ipsum
summum bonum es; nec quidquam boni potest esse,
vel fieri vel haberi, nisi aut a te, aut per te, aut
de te. Nihil itaque boni sine te valet quisquam
facere. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis; ne
propter scelera nostra exerceas contra nos judicium