PL 159, col. 569

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

sublimari; et ista mater, procul dubio bona,
non ineffabili gaudio laetaretur, quando Filium
suum unigenitum omnes coelos dominandi jure penetrare,
ac in Dei Patris omnipotentis vidit concessum
ascendendo pertingere? Imo quid huic gaudio
unquam fuit auditum simile? quid in medium
prolatum, saltem per illud aliquo modo possit mens
humana in istud aciem suam dirigere? Sed et haec
gaudiorum suorum magnitudo nonnihil incrementi
accepit, cum, adveniente super discipulos Spiritu
sancto, mox ad praedicationem illorum fidem filii sui
tanta, sicut scitis, hominum multitudo suscepit. Nec
mirum alicui videatur quod dico gaudium ejus in
credentium conversione crevisse. Ibi enim excepto
gaudio quod de salute generis humani in istorum

conversione concipiebat, filium suum non fuisse
gratis mortuum, cum tam efficaciter operari videbat
fidem mortis ejus etiam in eis qui auctores ejus
exstiterant. Gaudium itaque ei erat in coelo, gaudium
in terra, gaudium insuper in omni creatura.
Gaudium in coelo, quia fructus ventris sui jam victor
mortis et orbis in coelo regnabat, suaque victoria
Deum Patrem omnipotentem glorificabat, et
cuncta coelestis curiae agmina inaestimabili magnificentia
laetificabat; gaudium in terra, quoniam
eos, pro quorum salute matrem Dei se factam sciebat,
abjecto jugo diaboli, a quo captivi tenebantur,
liberos in ipsam salutem currere conspiciebat;
in omni quoque creatura gaudium habuit, eo quod
illam a pristina oppressione erui, atque in illum ad

quem facta fuerat statum redire vidit. Postquam
enim homo Deum contempsit, et ejus mandatis tumidus
contraire non timuit, in nulla creatura, quam
Deus ad subsidium ejus instituit, justo judicio aliquid
juris amplius habere debuit. Cum igitur et in
contumacia sua contra Deum omnium rerum Dominum
perstitit, et tamen usum rerum in subsidium
suum retorquere non destitit, Domino Deo injustitiam,
et Dei creaturae violentiam intulit et oppressionem.
At nunc, cum jam reconciliatus homo per
mortem filii hujus beatissimae matris redit in
gratiam Dei, redit etiam in jura libertatis, ad quam
facta fuit creatura Dei, famulandi scilicet ei pro
quo se institutam esse cognovit.
Haec, sacratissima domina, vidisti, haec intellexisti,

haec per te tali modo impleta esse magnifice
gavisa es. Ista, fratres, dicimus dulce habentes, et
vos dulce habere cupientes saepe revolvere atque recolere
in memoria amorem et gaudium hujus
dominae, quibus jugi exundantia in Deum et de Deo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.