PL 159, col. 570

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

jucundabatur tota illius substantia. Nihil enim utilius
post Deum memoria matris Dei, nihil salutarius
mediatione pii amoris quo fervebat in memoria
et contemplatione filii sui, nihil jucundius sapore
praetractari beati gaudiiejus, quo multipliciter pascebatur
in eodem et per eumdem filium suum. Saepe
quippe vidimus et audivimus plurimos hominum in
suis periculis recordari nominis istius bonae Mariae,
et omnis periculi malum illico evasisse. Velociorque
est nonnunquam salus memorato nomine
ejus quam invocato nomine Domini Jesu unici filii
ejus. Et id quidem non ideo fit quod ipsa major
aut potentior eo sit, nec enim ipse magnus aut potens
est per eam, sed illa per ipsum. Quare ergo
promptior salus in recordatione ejus quam filii sui

saepe percipitur? Dicam quid sentio, filius ejus Dominus
est et judex omnium, discernens merita singulorum,
dum igitur ipse a quovis suo nomine invocatus
non statim exaudit, profecto id justo judicio
facit. Invocato autem nomine matris suae, etsi
merita invocantis non merentur, merita tamen matris
intercedunt ut exaudiatur. Hoc denique usus
humanus quotidie probat, cum quis, proposito amici
sui nomine, efficaciter ab illo aliquid impetrat
quod simpliciter sua prece nequaquam impetrare
valebat. Itaque si tam utilis est in subveniendo
memoria nominis matris Dei, non mirum si magnae
salutis afferet fructum frequens meditatio sancti
amoris ejus, si plenam jucunditatem dabit dulci
studio cogitata et recogitata immensitas gaudii

ejus.
CAPUT VII. De gaudio beatae Mariae in filii ascensione.
Quapropter adhuc in speculationem gaudii ejus
verba vertamus, et mentes nostras ipsius dulcedine
aliquantisper enutriamus. Perpendamus itaque, cum
tanta gaudii magnitudo impleverit intima piissimae
Dominae hujus, ex his quae jam paululum intuendo,
ut potuimus, praelibavimus, utrum ei super
illa adhuc aliquid gaudii adjicere potuerit, id quod
revelante Spiritu sancto, remota omni ambiguitate,
sciebat se decurso vitae labentis spatio in beatitudinem
regni coelestis ascensuram, filium suum
omnipotenti Deo Patri in sua deitate coaequalem,

sicut est, indeficienti contemplatione visuram, seque
post eum omni creaturae coelestium, terrestrium et
infernorum perenni jure dominaturam. At immensitatem
gaudii hujus quis considerabit, qui non in
ipsa consideratione penitus ab ea opprimatur? Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.