PL 159, col. 588
De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Noverit ergo charissima mihi dilectio tua,
quia tui solius causa tenuit me ne coepto desisterem,
licet fortassis melius fuisset penitus destitisse. Materia
siquidem pulchra et appetibilis cum narratur
sermone inculto et contemptibili, solet nonnunquam
magis offendere animum audientis quam demulcere.
Quapropter vereor ne hoc ipsum in meo facto alicui
contingat, scilicet ne materia decens indecenti stylo
digesta, id apud hominum mentes efficiat, ut quae
prius per se sine scripto placebat, ex scripti deinceps
foeditate vilescat. Sed certe quod scripsi, tua
sincera dilectione provocatus tibi scripsi, hoc solum
intendens ut ea simpliciter dicerem, quae me in
eodem capitulo per id temporis, vel alibi ab ore ipsius
Patris, de eadem re accepisse recordari valebam.
Valeat sanctitas tua et oret pro me.
illud ob dentium teneritudinem et oris angustiam absumere
nequeunt, si pro illorum capacitate primo non
fuerit particulatim divisum. Itaque dividamus in partes
magna quae diximus, ut inde possint ad vitam
nuttriri de quibus agimus. Quae ut melius eluceant,
consideremus quae in hac vita mens amet
humana,
et ex his, prout possumus conjectemus, ea multo excellentius eos habituros in vita futura, si quidem inter
mundana tentationum pericula constituti, Dominica
fuerint praecepta secuti, atque cum ipsa illic adepti
fuerint, plenitudine desiderii sui se nequaquam fraudatos
percipient. Haec, inquiam, faciamus, et a minimis
paulatim progrediamur. Ecce, ut primo, quae ad corpus
attinent bona succincte enumeremus, ista, ut aestimo,
sunt quae propter se et propter quae alia quaeque ab hominibus
appetuntur: pulchritudo, velocitas, fortitudo,
libertas, sanitas, voluptas, diuturnitas vitae. Si autem
in his aliqua sunt quae aliquando servi Dei non modo
non appetunt, sed etiam magnopere in hac vita curare
subterfugiunt, ut sunt, verbi gratia, pulchritudo corporis
atque voluptas, utique non idcirco id faciunt
quod ea naturaliter nolint, sed ne Deum in eis quoquomodo
offendant. Nam si per ea nihil offensionis