PL 159, col. 587

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Reverendo domino, et fratri et amico suo, Guillelmo
monacho, mansuetudine, modestia et honestate
vitae multum amando, frater Eadmerus, monachorum
Ecclesiae Christi Cantuariensis infimus, quod
Deus promisit diligentibus se.
Recordatur, ut aestimo, sanctitas tuae dilectionis,
honorande frater, quia, cum venerabilis Pater Anselmus
Centuariensis archiepiscopus, nuper in coenobio
Cluniacensi aliquantis diebus moraretur, et loquens,
a religioso ipsius loci conventu, pro sua reverentia
devotissime audiretur; tua prece mecum egisti quatenus
verbum, quod de aeterna beatitudine in capitulo
coram positis fratribus fecit, styli officio, tuo conspectui
praesentarem. Ego igitur, utpote qui libenti
animo volebam pro meo posse tuae voluntati morem

gerere, opus illico aggressus sum, aestimans illud levioris
ad explicandum negotii fore quam postea senserim.

PROLOGUS.
Multi homines, quibus nonnunquam boni mores et
justa opera proponuntur, et qui ut se in eis, saeculi vanitate
postposita, exerceant admonentur, inquirere solent
quamobrem, quo praemio, qua retributione. Respondetur
itaque illis quod scriptum: « Quia nec oculus

vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit
quod praeparavit Deus iis qui diligunt illum
[(I Cor.
II, 9)] . » Quod cum illi non clare quid sit advertere possunt,
repetitur hoc ipsum aliis verbis, et dicitur eis:
Praemium quod iis qui in hac vita Deo serviunt in futura
vita recompensatur, vita aeterna, beatitudo aeterna,
aeterna jucunditas, sufficientia scilicet est omnium
commodorum secundum voluntatem et sine
omni indigentia. Haec ergo cum illis hoc modo dicuntur,
bona quidem et magna, ut sunt, esse videntur; sed
quia non intelligunt quid in ipsa vita aeterna habituri sint,
nec subito quid sit omnium commodorum secundum

voluntatem sufficientia et sine omni indigentia percipere
possunt, haerent animo, nec multum efficaci ad
audita sapore trahuntur. Quid ergo agendum ut haec
illis aliquatenus sapiant, et sic ad opera bona evigilent?
Puerorum more cibandos existimo, qui, si
quando grossum aliquod pomum edendum percipiunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.