PL 159, col. 591

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

assequentur. Itaque sicut angelis nihil obsistit, nec
aliquid eos impedire vel constringere potest quin,
pro vello suo, cuncta liberrime penetrent; ita non
erit obstaculum ullum quod nos retardet, non clausura
quae nos detineat, non elementum quod nobis
ad velle pervium omnino non exstet. Exempli causa,
certe Dominicum corpus, cui configuranda corpora
nostra Paulus testatur
[(Philip. III. 21)] , et, supra meminimus,
clauso sepulcro a mortuis surrexit, ac demum
ad discipulos obseratis januis palpandum introiit
[(Joan. XX, 26, 27)] ,
nobisque in hoc libertatis futurae
documentum grande reliquit.

CAPUT V. De impassibilitate.
Super haec sanitatem amari ab hominibus diximus.

Et de hac quid melius dici poterit quam quod
Psalmista canit, Salus, inquiens, justorum a Domino? [(Psal. XXXVI, 39.)]
Quibus autem fuerit a Domino
vera sanitas, quae subripere valebit infirmitas? Verum
de ista sanitate, quam in futuro saeculo habebimus,
quod exemplum afferre queam, ut quae sit
intelligatur, non video, quia nihil sanitatis, quod ei
comparare possim, aut ego in me, aut aliquis sub
mortali carne degens sensit in se. Hic etenim tum
nobis sani videmur, cum nihil in nobis quod doleat
sentimus. Fallimur tamen nonnunquam in hoc. Nam
frequenter in aliqua parte corporis infirmamur, nec
tamen hoc ipsum nisi aut motu corporis, aut tactu
aliquo ullo pacto experimur. At de iis qui nec ita
infirmantur, sed omni ex parte sibi sani esse videntur,

quid dicemus, ut utrum sint vel non sint sani
probemus? Propone tibi aliquem sanissimum corpore,
et de sanitate illius sciscitare, sanus est suo judicio.
Hic talis paulo durius tangatur, aut in aliqua sui
corporis parte arctius constringatur, et statim videbis
quia clamabit: Sine, laedis me, vexas me.
Quid est hoc? Nonne prius se esse sanum dicebat? et
tunc modice tactus, ita dolenter succlamat. Istene
tibi sanus videtur? Non puto. Nequaquam ergo
salus hujusmodi nobis dabitur, quorum salus a Domino
futura esse specialiter repromittitur. Nam absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis suorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor,
neque ullus dolor, quoniam priora transierunt
[(Apoc.
XXI, 34)] ; et non esurient, neque sitient amplius, nec

cadet super illos sol, neque ullus aestus [(Isai. XLIX,
10; Apoc. VII, 16)] ; dextera enim sua Deus teget eos,
et brachio sancto suo defendet illos [(Sap. V, 2, 17)] .
Quid itaque eis nocere poterit quibus dextera Dei
tegmentum erit? Qualis autem sit sanitas illa, certe
scio me nec meo nec alicujus sensu vel experimento
accepisse. De febrium vero et diversarum infirmitatum
qualitate, si cujusmodi sint quivis interrogaret,
facile forsan intelligendas exponerem, cum quia ego
illas in me, tum quoniam ab eis accepi qui eas quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.