PL 159, col. 592

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

sint experimento didicerunt in se, at quod nec
sensu percepi, nec ab ullo qui perceperit, ut dixi,
accepi, non eodem modo. Credere tamen et incunctanter,
ut mea quidem fert opinio, astruere licet
sanitatem vitae futurae ita jugem et incommutabilem
atque inviolabilem fore ut ineffabili quadam atque
sensibili suavitatis dulcedine totum hominem repleat,
et omne quod alicujus in se vicissitudinis, mutabilitatis,
aut laesionis suspicionem praetendere queat,
procul arceat atque repellat. Haec de sanitate dicta
sint.

CAPUT VI. De voluptate.
Hinc eo ordine quo singula de quibus instituimus
tractare proposuimus, voluptatem subjunximus,

quam alio nomine corporeorum sensuum delectationem
appellamus. Et haec quidem magnopere solet
amari, quia singuli corporis sensus in iis quae
sibi commoda judicant delectantur. Delectatur
quippe, ut, verbi gratia, paucis dicatur, odoratus
odoribus variis, et gustus rerum diversarum saporibus
diversis, necne singuli alii sensus his et
illis, juxta quod cuique fert naturalis appetitus.
Istae tamen delectationes non semper delectant, sed
suis quoque amatoribus sui nonnunquam taedium
ingerunt; transitoriae namque sunt et bestiales. Illae
vero, quae in futuro saeculo plene justis administrabuntur
perpetes sunt et rationabiles. Quare non
video ut qualiter intelligantur possit edici, praesertim
cum, in delectationibus vitae praesentis, quo eas

designemus exemplo nequeat inveniri. Delectationibus
etenim illis quo magis quisque utetur, eo ferventius
illas amplectetur, quia ex earum saturitate
nullum fastidium ulli creatur. Quas delectationes
neminem in hac mortalitate viventem esse puto, vel
fuisse, qui senserit, vel gustaverit, ut illarum
saporem vel habitudinem caeteris digerere possit.
Duas enim beatitudines, et item miserias duas,
majorem videlicet atque minorem esse novimus.
Majorem beatitudinem, regnum Dei; minorem
dicimus esse, in quo Adam primo positus fuerat,
gaudium paradisi. Item majorem miseriam, aeternum
ignem gehennae; minorem fatemur, quas incessanter
patimur aerumnas praesentis vitae. Beatitudinem autem
neutram aliquando experti sumus. Quod si saltem

illam parvam beatitudinem, quam Adam in paradiso
positus habuit, experti essemus, forte per hanc,
illam majorem aliquo modo conjectando videre
possemus, sicut nunc in minori miseria nati, nutriti
et adulti, multa de majori miseria, quoties
volumus, edicere et explanare valemus. Itaque cum
delectatio, de qua agimus, constet esse una portio
magnae beatitudinis, quo illam modo explicemus,
ut capiatur, non video, nisi forte id agamus aliqua
contraria similitudine magnae miseriae quam ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.