PL 159, col. 595

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

gratiam Dei, vim atque constantiam quibus enitens
voraginem tanti mali viriliter evasisti, quam, juxta
quod ipse considerabit, si derelictus a Deo simili
modo incurrisset, non ita forsitan evasisset. Vides
igitur quam nihil improperii vulgata cognitio peccati
tui, imo quam multum laudis et gratiarum
cognita remissio sui generabit. Ipsi etiam angeli si
te societate sui propter tua peccata indignum vellent
judicare, haberes qualiter contra eos jure
te possis defensare. Quonam, inquis, modo? Audi.
Propone angelorum aliquem, quasi talia tibi improperantem:
Tu homo de pulvere factus, tu pulvis
quandoque futurus, contra Deum te extulisti, contra
praecepta ejus te in coenum omnis peccati et
immunditiae tumidus dejecisti, et nunc nostri similis

esse quaeris, quos nunquam in aliquo voluntati Dei
contraisse cernis. Ad haec licet ita respondeas: Si
ergo, ut dicis, de pulvere factus sum, forte non
mirum, si vento tentationis impulsus in sordes
sum criminum lapsus. Verum agnita et credita
misericordia Christi, spretis omnibus quae illum
nolle scire potui, in cunctis quae illum velle intelligebam
memet exercui. Unde tribulationes et angustias
in fame, siti, vigiliis, verberibus, contumeliis
aliisque modis innumeris ad honorem ejus
sustinere non dubitavi, et, quaeque mundana pro
viribus nihili pendens, ejus tantum solius gratiae
per singula reconciliari desideravi. Vos autem quid
horum unquam sui causa sustinuistis? Semper vos
gloria, semper jucunditas est comitata, semper vos

tenuit dextera Dei atque defendit ab impugnatione
omnis peccati, ita ut nulla vos fuscaret macula
ejus. Itaque si a voluntate ejus non cecidistis, ipsius
donum est, a quo jugiter tenti estis. Sed quia haec
ratio illos tantummodo respicit qui perditioni suae
vim fecerunt et regnum coelorum violenter rapuerunt
[(Matth. XI, 12)] ,
alii qui in illud sunt, sed alio
modo intraturi, alia ratione paritatem angelorum
sibi sunt vindicaturi. Si quaeris, qua? forsitan ista.
Dicent igitur illis: quod in regno Dei vestra quaerimus
aequalitate beari, dono et gratiae Christi
Jesu Domini nostri id ascribimus, qui ad hoc dignatus
est homo fieri, et pati et mori, ut nos, ab omni
delicto in sanguine suo justificatos, ipsius regni sui
consortes efficeret. Vos igitur considerate an sanguis

Christi, qui est pro nobis effusus, queat nobis
esse perfecta causa salutis. Quid ad haec angeli,
qui libenter, eo quod boni sunt, rationi acquiescere
volunt, dicerent nisi quae dicta sunt, ratione
niti, et hujusmodi homines jure sua aequalitate
debere potiri? Cum itaque angeli atque homines,
quos magis te judicaveras innocentes, tibi consentiant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.