PL 159, col. 596

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

tibi in cunctis pro veritate rationis honorem
deferant, perpende, si vales, quam grata sit sapientia
ista, qua tu sic ab omnibus, sic omnes
agnoscentur a te in vita illa.

CAPUT IX. De amicitia.
Nonne consequenter ex ista quae cunctis erit communis
sapientia, et quaedam inaestimabilis amicitia
procreabitur, quae in tantum singulorum intima
erga singulos suo fervore compleat ut amor
cujusque in quemque cuique sufficiat. Nec enim
video quomodo aliter esse possit praesertim cum
omnes unum corpus Christi sint, et Christus,
qui est ipsa pax, sit omnium caput, nec minori
sese affectu complectantur quam membra

unius corporis sibi invicem copulantur. Amabis
igitur omnes ut ipsum te, et amaberis ab omnibus
ut ipsi a se. Putas, abundans eris in dilectione,
quando haec tibi fuerit in possessione? Attamen
istam transi, et contemplare ipsum per quem
haec bona tibi provenere, et percipies quia ille
plus quam tu te ipsum et quam omnes alii incomparabiliter
amabit te; et tu super te ipsum et
super omnes alios ineffabili quadam suavitate illum
amabis.

CAPUT X. De concordia.
Sed quoniam solet aliquando contingere inter
homines ut ii qui sese altrinsecus unanimiter amant
non in omnibus ubique concordent, dum huic secus

atque illi videtur, et quod hic appetit ille fugit,
necessario addenda praescripto amori concordia est,
ne, si ullatenus vel in puncto defuerit, aliqua laesio
tanto bono subrepere possit. Erit itaque tanta in
cunctis concordia ut in nullo sentias aliquem discrepare
ab eo quod te constiterit velle. Corpus
unum erimus, Ecclesia una erimus, Sponsa Christi
erimus quicunque ibi erimus. Non ergo major tunc
inter nos discordia erit quam nunc est inter membra
unius corporis. Verum sicut vides in motu oculorum,
quod illuc quo unus vertitur mox alius sequitur,
ita quocunque tuum velle converteris, velle
omnium sine disceptatione illico tibi praesto habetis.
Quid dixi, omnium? Ipsa Dei voluntas non erit a
tua diversa, sed sicut tu quod ille, ita et ille volet

in cunctis quod tu; caput namque a suo corpore
qui discreparet? Hic aliquis forsan in sui cordis
secreto quaerit, dicens: Eia! si Deus et omnis ille
beatorum coetus volent quod ego, tunc et augmentum
mei boni mecum volent quod ego ibi non velle
non potero; ero itaque, pro velle meo, de majoribus
in coelo. Huic respondeo qui, si etiam beato Petro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.