PL 159, col. 605

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT II. Similitudo inter mulierem et voluntatem.
Voluntas itaque, quae est instrumentum volendi,
sic est inter Deum et diabolum quomodo mulier inter
suum legitimum virum et aliquem adulterum. Vir
ei praecipit ut sibi soli conjungatur, adulter vero
persuadet ut et sibi copuletur. Si itaque se soli
legitimo viro conjungat, legitima est, ipsaque filios
legitimos generat; si autem adultero se junxerit,
adultera est, et ipsa filios adulterinos parit. Similiter
ergo Deus imperat voluntati ut societur ipsi
soli; diabolus vero ex alia parte suggerit ut
conjungatur et sibi. Si itaque se soli Deo conjunxerit,
id est Spiritus sancti suggestionem, velut semen

bonum, receperit, fit ejus conjux legitima filiosque
legitimos generat, id est virtutes et opera bona;
mox enim ad imperium ejus omnes aperiuntur animae
et corporis sensus ad implendum quod praecipit
Deus.
CAPUT III. De sensibus animae.
Ipsa namque voluntas aperitur ad virtutum affectionem
et ad volendum optanda; memoria vero,
ad memorandum memoranda; cogitatio, ad cogitandum
cogitanda; intellectus, ad discernendum quid
sit volendum, vel memorandum, vel cogitandum.
Animus quoque ad charitatem erigitur, ad humilitatem
disponitur, ad patientiam roboratur, et ad
alias virtutes generandas aperitur.
CAPUT IV. De sensibus corporis.
Similiter et corporis sensus aperiuntur ad imperium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.