PL 159, col. 606

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ejus, videlicet visus ad videnda; auditus,
ad audiendum Dei verba; gustus, ad gustanda; odoratus,
ad odoranda; tactus, ad tangenda; olfactus,
ad olfacienda; oculi quoque, ad vigilandum et plorandum;
os, ad bene loquendum; manus, ad recte
operandum; pedes, ad ambulandum quo debent.
Sicque una sola voluntas, postquam Dei voluntati
est juncta, tot virtutes generat et opera bona.
CAPUT V. De obedientia.
Hujus autem voluntatis affectio sive usus, obediens
voluntas vel obedientia dicitur, quia Dei voluntati
obediens, eam habet advocatam, si quaeratur
cur hoc vel illud velit. Quod si haec voluntas, quae
dicitur instrumentum volendi, diabolo se junxerit,

ejus recipiendo suggestionem velut inordinatum
semen, adultera mater effecta filios adulterinos, id
est vitia et opera mala generat. Universos enim hominis
sensus claudens ad ea quae praecipit Deus,
pandit ad ea quae jubet diabolus. Ipsa namque prius
aperitur ad affectionem vitiorum, et ad ea volendum,
ac deinde hominis sensus aperit ad ipsa perpetranda.
CAPUT VI. De inobedientia et propria voluntate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.