PL 159, col. 607

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Hujus vero affectio sive usus, inobediens voluntas
vel inobedientia vel etiam propria voluntas
dicitur. Propria quippe voluntas est quae Dei voluntatem
sibi advocatam habere non potest, ut, si
quaeratur cur hoc vel illud velit, respondere veraciter
non valet quia et Deus vult ut hoc velit.
Affectio autem sive usus illi, ex diabolica nascentes
suggestione, Dei voluntatem sibi advocatam habere
non possunt. Utraque igitur voluntas indubitanter
est propria; quae a Dei voluntate porro
privatur, ob haec recte propria voluntas nominatur. Haec autem voluntas propria, superbia est illa,
quam initium omnis peccati Scriptura nuncupat.
CAPUT VII. De superbia.

Superbia ideo vocatur, quia supra quam debeat
graditur. Superbia namque supergressio dicitur.
Propria itaque voluntas, quia Dei voluntati non subjicitur,
sed supra eam extollitur, ob hoc recte superbia
dicitur. Ipsa quoque omnis peccati est initium,
quia ex ea nascitur omne peccatum. Et quoniam
homo illam habet a se: neque voluntatem Dei,
quam sequatur, vult habere super se, ipsi Deo
aufert, quod proprie et singulariter debet habere.
CAPUT VIII. Quod propria voluntas soli Deo conveniat.
Solus enim Deus, quidquid vult, debet velle propria
voluntate, ita ut aliam, quam sequatur, non

habeat supra se. Cum igitur homo vult aliquid per
propriam voluntatem, Deo aufert quasi suam coronam.
Sicut enim corona soli regi competit, sic
propria voluntas soli Deo. Et sicut regem aliquem
inhonoraret, qui suam coronam ei auferret; sic homo
inhonorat Deum, qui aufert ei propriae voluntatis
privilegium, habendo quod ille debet habere
solum. Sed sicut propria voluntas, Dei fons est et
origo totius boni; ita propria voluntas hominis,
totius est exordium mali.
CAPUT IX. Similitudo inter propriam voluntatem et fontem.
Haec est enim velut fons quidam, qui in tria capita
dividitur, e quibus rivi diversi et innumerabiles
derivantur, qui in locis quibusdam ab invicem separantur,

aliquibus vero duo et duo, vel plures
pluribus conjunguntur. Ita quoque propria voluntas
in genera tria dividitur: e quibus vitia diversa
et sine numero nascuntur; quae aliquando in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.