PL 159, col. 608
De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
hominem sunt disjuncta, quandoque vero duo vel
plura conjuncta.
CAPUT X. De tribus generibus propriae voluntatis.
Propria namque voluntas, aut est in delectatione,
aut in exaltatione, aut in curiositate.
CAPUT XI. De delectatione.
Delectationum genera sunt duo principalia;
unum exterius, in quinque sensibus corporis; aliud
interius, in animae affectionibus.
CAPUT XII. De quinque corporis sensibus.
Sunt autem corporis sensus quinque, visus, auditus,
gustus, odoratus et tactus. Qui ideo sensus
dicuntur, quia per eos exteriora sentiuntur. Per
visum enim formae et colores; per auditum, soni;
per gustum, sapores; per olfactum, odores; per
tactum, dura vel mollia, calida vel frigida, aspera
vel lenia, gravia vel levia sentiunt. Horum autem
sensuum delectatio raro est bona, saepius vero
mala. Bona etenim est, cum Dei voluntatem sibi
advocatam habet; mala vero cum eam sibi advocatam
habere non potest.
CAPUT XIII. De generibus delectationis malae.
Hujus autem delectationis malae genera sunt triginta
et unum: e quibus quinque sunt simplicia,
decem duplicia, decem triplicia, alia quinque quadruplicia,
unum vero ex quinque partibus constat.
CAPUT XIV. De quinque simplicibus generibus.
Quinque itaque sunt simplicia, quia plerumque
delectatur per se unusquisque quinque sensuum.
Aliquando enim solus visus vane delectatur, ut in
conspiciendo equos certatim currere, aut accipitres
volantes alias aves capere. Aliquando solus
auditus, ut cum hominem delectat, ad aurem suam
diu nolam percutere, qui eam audit dulciter sonare.
Aliquando solus gustus, ut in comedendo mel
immoderate, non tamen visu delectabile. Aliquando
solus olfactus, ut cum aliquis defert feniculum naribus
suis suspensum ut sibi suaviter redoleat.
Aliquando solus tactus, ut cum aliquem immoderate
refectum contrectare oblectat ventrem
suum.
CAPUT XV. De decem duplicibus.
Decem vero sunt duplicia, quia plerumque delectantur